by Plautus
5 qui me meosque non queam defendere.
nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,
ni illum exanimalem faxo, si convenero,
nive exheredem fecero vitae suae.
Nic.
Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?
Chrys.
10 Vir hic ést illius mulieris quacum accubat.
Nic.
Quid, vir?
Chrys.
Vir, inquam.
Nic.
Nuptanest illa, obsecro?
Chrys.
Scies haúd multo post.
Nic.
Oppido interii miser.
Chrys.
Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?
age nunc vincito me, auscultato filio.
15 dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit?
Nic.
Quid nunc ego faciam?
Chrys.
Iube sis me exsolvi cito;
nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
Cleom.
Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Chrys.
20 Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
Nic.
Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
Cleom.
Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,
faxo se haud dicat nactam quem derideat.
Chrys.
Pacisci cum illo paulula pecunia
25 potes.
Nic.
Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,
dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
Cleom.
Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
Nic.
Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro,
30 pacisce quid vis.
Chrys.
Ibo et faciam sedulo.
quid clamas?
Cleom.
Vbi erus tuos est?
Chrys.
Nusquam. nescio.
vis tibi ducentos nummos iam promittier,
ut ne clamorem hic facias neu convicium?
Cleom.
Nihil est quod malim.
Chrys.
Atque ut tibi mala multa ingeram?
Cleom.
35 Tuo arbitratu.
Nic.
Vt subblanditur carnufex.
Chrys.
Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
Nic.
Quid fít?
Chrys.
Ducentis Phílippis rem pepigi.
Nic.
Ah, salus
mea, servavisti me. quam mox dico ‘dabo’?
Chrys.
40 Roga hunc tu, tu promitte huic.
Nic.
Promitto, roga.
Cleom.
Ducentos nummos aureos Philippós probos
dabin?
Chrys.
‘Dabuntur’ inque. responde.
Nic.
Dabo.
Chrys.
Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
quid illí molestu’s? quid illum morte territas?
45 et ego te et ille mactámus infortunio.
si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:
qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,
confossiorem soricina nenia.
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio
50 quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
Cleom.
Immo est quoque.
Chrys.
Ita me Iuppiter Iuno Ceres
Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus
Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,
55 ut ille cum illa neque cubat neque ambulat
neque osculatur neque illud quod dici solet.
Nic.
Vt iurat! servat me ille suis periuriis.
Cleom.
Vbi nunc Mnesilochus ergost?
Chrys.
Rus misit pater.
illa autem in arcem ábiit aedem visere
60 Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
Cleom.
Abeo ad forum igitur.
Chrys.
Vél hercle ín malam crucem.
Cleom.
Hodie exigam aurum hoc?
Chrys.
Exige, ac suspende te:
ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo. —
ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro
65 deos immortales) ire huc intro ad filium.
Nic.
Quid eo intro ibis?
Chrys.
Vt eum dictis plurumis
castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.
Nic.
Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,
cave pársis in eum dicere.
Chrys.
Etiam me mones?
70 satin est si plura ex me audiet hodie mala,
quam audivit umquam Clinia ex Demetrio? —
Nic.
Lippi illic oculi servos est simillimus:
si non est, nolis esse neque desideres;
si est, abstinere quin attingas non queas.
75 nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,
miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua
atque obtruncaret moechum manufestarium.
nunc quasi ducentis Phílippis emi filium,
quos dare promisi militi: quos non dabo
80 temere etiam prius quam filium convenero.
numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
aequomst tabellis consignatis credere. —
Chrysalvs
Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,
quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
5 non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum
sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.
nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
10 qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero
non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
15 Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,
hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites
armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
20 exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
25 nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:
ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit,
dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.
vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.
Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:
30 signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium
et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.
35 iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.
post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,
cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicant
cógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se
40 blanditiis exemit et persuasit sé ut amitteret,
ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem.
post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit,
conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo
45 cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti,
quos dáre se promisít, dabit.
nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur
Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.
sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,
50 quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro:
eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus.
nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem
vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.
sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.
Nicobvlvs
55 Quóianam vox própe me sonat?
Chrys.
O Nicobule.
Nic.
Quid fit?
quíd quod te misi, écquid egísti?
Chrys.
Rógas? congredere.
Nic.
Gradior.
Chrys.
Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando
maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.
Nic.
Quid ait?
C.
Verbum
nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
60 tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores.
nosce signum. estne eius?
Nic.
Novi. libet perlegere has.
C.
Perlege.
nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio,
turbát equos lepide lígneus.
Nic.
Chrysále, ades, dum ego has pérlego.
Chrys.
65 Quid mé tibi adesse opus ést?
N.
Volo, ut quod iubeo facias
út scias quae hic scrípta sient.
Chrys.
Níl moror neque scíre volo.
Nic.
Támen ades.
Chrys.
Quid opúst?
Nic.
Taceas:
quód iubeo id faciás.
Chrys.
Adero.
Nic.
70 Eúge litterás minutas.
Chrys.
Quí quidem videát parum;
vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.
Nic.
Animum advórtito igitur.
Chrys.
Nólo inquam.
Nic.
At volo ínquam.
Chrys.
Quid opust?
Nic.
Át enim id quod te iúbeo facias.
Chrys.
Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.
Nic.
Hoc áge sis nunciam.
C.
Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.
Nic.
75 Ceraé quidem haud parsit néque stilo;
sed quídquid est, pellégere certumst.
“Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo
da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”
malum quidem hercle magnum.
Chrys.
Tibi dico.
Nic.
Quid est?
Chrys.
80 Non prius salutem scripsit?
Nic.
Nusquam sentio.
Chrys.
Non dabis, si sapies; verum si das maxume,
ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
sat sic suspectus sum, cum careo noxia.
Nic.
85 Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
Chrys.
Inde a principio iam inpudens epistula est.
Nic.
“Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
tantum flagitium te scire audivi meum,
quod cum peregrini cubui uxore militis.”
90 pol haud derides; nam ducentis aureis
Philippís redemi vitam ex flagitio tuam.
Chrys.
Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
Nic.
“Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,
ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
95 ego animo cupido atque oculis indomitis fui;
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”
prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.
Chrys.
Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
Nic.
“Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
100 me obiurigavit plurumis verbis malis,
et me meliorem fecit praeceptis suis,
ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”
Chrys.
Estne istuc istic scriptum?
Nic.
Em specta, tum scies.
Chrys.
Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.
Nic.
105 “Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,
da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”
Chrys.
Ne unum quidem hercle, si sapis.
Nic.
Sine perlegam.
“ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
110 prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem
cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
quam propter tantum damni feci et flagiti.
cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
115 vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?
Chrys.
Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
fecisse dicas de mea sententia.
verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco,
120 dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
Nic.
Miseret me illius.
Chrys.
Tuos est, non mirum facis.
125 si plus perdundum sit, periisse suaviust,
quam illud flagitium volgo dispalescere.
Nic.
Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,
dum salvos esset, quam revenisset domum.
quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
130 binos ducentos Philippos iam intus ecferam,
et militi quos dudum promisi miser
et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale. —
Chrys.
Fit vasta
Troia, scindunt proceres Pergamum.
scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
135 edepol qui me esse dicat cruciatu malo
dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
Nic.
Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
140 ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.
Chrys.
Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi.
Nic.
Cape vero, odiose facis.
Chrys.
Non equidem capiam.
Nic.
At quaeso.
C.
Dico ut res se habet.
Nic.
Morare.
Chrys.
Nolo, inquam, aurum concredi mihi.
145 vel da aliquem qui servet me.
Nic.
Ohe, odiose facis.
Chrys.
Cedo, sí necesse est.
Nic.
Cura hoc. iam égo huc revenero. —
Chrys.
Curatum est — esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulcre: bellule
mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
150 salute nostra atque urbe capta per dolum
domum reduco íntegrum omnem exercitum.
sed, spectatores, vos nunc ne miremini
quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
verum tamen accipientur mulso milites.
155 nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam. —
Philoxenvs
Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet,
quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat,
magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur.
scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto;
5 neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes:
duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro.
ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit;
aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum.
nunc Mnésilochum, quod mándavi,
10 viso écquid eum ad virtútem aut ad
frugem ópera sua compúlerit, sic
ut eúm, si convenít, scio fe-
cisse: eóst ingenio nátus.
ACT V.
Nicobvlvs
Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac
stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,
solús ego omnis longe ántideo
stultítia et moribus índoctis.
5 perií, pudet: hocine me aétatis
ludós bis factum esse índigne?
magis quam íd reputo, tam mágis uror
quae méus filius turbávit.
perdítus sum atque eradícatus
10 sum, omníbus exemplis éxcrucior.
omnía me mala conséctantur,
omníbus exitiis ínterii.
Chrysálus med hodie láceravit,