Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 128
Complete Works of Plautus Page 128

by Plautus


  Chrysálus me miserum spóliavit:

  15 is mé scelus auro usque áttondit

  dolis dóctis indoctum, út lubitumst.

  ita míles memorat méretricem esse

  eam quam ílle uxorem esse áiebat,

  omníaque ut quidque actum est memoravit,

  20 eam síbi hunc annúm condúctam,

  relicúom id auri factúm quod ego ei

  stultíssimus homo promísissem: hoc,

  hoc ést quo cor peracéscit;

  hoc ést demum quod pércrucior,

  25 me hoc aétatis ludíficari,

  immo edepol sic ludos factum

  canó capite atque albá barba

  miserúm me auro esse emúnctum.

  perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi

  30 plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.

  Phil.

  Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?

  hic quidémst pater Mnesilochi.

  N.

  Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.

  Philoxéne, salve.

  Phil.

  Et tu. unde ágis?

  Nic.

  Vnde homo miser átque infortunátus.

  P.

  At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.

  Nic.

  35 Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.

  Phil.

  Sic est. séd tu,

  quíd tibist?

  Nic.

  Pól mihi par, idem est quód tibi.

  Phil.

  Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?

  Nic.

  Ádmodum.

  Phil.

  Idém mihi mórbus in péctorest.

  Nic.

  Át mihi Chrýsalus óptumus homo

  40 pérdidit fílium, me átque rem omném meam.

  Phil.

  Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?

  Nic.

  Scies:

  íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.

  Phil.

  Qui scís?

  Nic.

  Vidi

  Phil.

  Eí mihi, dísperii.

  Nic.

  Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras?

  Phil.

  45 Haud moror.

  Nic.

  Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,

  nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.

  Bacchis

  Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes?

  Nic.

  Ego átque hic.

  Bacch.

  Quid hóc est negóti nam, amábo?

  quis hás huc ovís adegit?

  Nic.

  Ovís nos vocánt pessumaé.

  Soror

  Pastor hárum

  5 dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.

  Bacch.

  At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.

  Sor.

  Attonsae haé quidem ámbae usque súnt.

  Phil.

  Vt vidéntur

  derídere nós.

  Nic.

  Sine suo úsque arbitrátu.

  Bacch.

  Rerín ter in annó tu has tónsitari?

  Sor.

  10 Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.

  Bacch.

  Vetulaé sunt, † thimiame.

  Sor.

  At bonás fuisse crédo.

  Bacch.

  Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?

  Sor.

  Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.

  Phil.

  Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.

  Bacch.

  15 Cogántur quidem íntro.

  Sor.

  Haud sció quid eo opús sit,

  quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.

  exsólvere quánti fuére, omnis frúctus

  iam illís decidít. non vidés, ut palántes

  solaé liberaé

  20 grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:

  ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.

  stultae átque haud malaé videntur.

  Sor.

  Revórtamur íntro, sorór.

  Nic.

  Ilico ámbae

  manéte: haec ovés volunt vos.

  Sor.

  25 Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.

  Nic.

  Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.

  Bacch.

  Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.

  sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?

  Phil.

  Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.

  Nic.

  30 Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:

  qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,

  arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.

  B.

  Soror, ést quod te volo sécreto.

  S.

  Eho, amábo.

  N.

  Quo illaec ábeunt?

  Bacch.

  Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas;

  35 ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc.

  S.

  Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.

  B.

  Facito út facias.

  S.

  Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.

  Nic.

  Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?

  Phil.

  Quid aís tu, homo?

  Nic.

  Quid mé vis?

  Phil.

  40 Pudet dícere me tibi quíddam.

  N.

  Quid est quód pudeat?

  P.

  Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.

  nihilí sum.

  Nic.

  Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.

  Phil.

  Tactús sum vehementér visco;

  cor stímulo foditur.

  Nic.

  Pól tibi multo

  45 aequíus est coxendícem.

  sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;

  verum aúdire etiam ex té studeo.

  Phil.

  Viden hánc?

  Nic.

  Video.

  Phil.

  Haud mala est múlier.

  Nic.

  Pol véro ista mala et tú nihili.

  Phil.

  Quid múlta? ego amo.

  Nic.

  An amas?

  Phil.

  ναὶ γάρ.

  Nic.

  Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?

  Phil.

  Quí non?

  Nic.

  50 Quia flágitium est.

  Phil.

  Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,

  neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.

  Bacch.

  Sequere hác.

  Nic.

  Eunt eccas tándem

  probri pérlecebrae et persuástrices.

  quid núnc? etiam reddítis nobis

  55 filiós et servom? an ego éxperior

  tecúm vim maiorem?

  Phil.

  Ábin hinc?

  non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.

  Bacch.

  Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,

  ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.

  Nic.

  60 Ni abeás, quamquam tu bélla es,

  ma
lum tíbi magnum dabo iám.

  Bacch.

  Patiar,

  non métuo, ne quid míhi doleat

  quod férias.

  Nic.

  Vt blandíloquast!

  ei míhi, metuo.

  Sor.

  Hic magis tránquillust.

  Bacch.

  65 I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,

  filiúm concastigáto.

  N.

  Abin á me, scelus?

  B.

  Sine, méa pietas, te exorem.

  N.

  Exores tú me?

  S.

  Ego quídem ab hoc certe exórabo.

  P.

  Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.

  Sor.

  Lepidúm te.

  Phil.

  At scin quo pácto me ad te intro ábducas?

  Sor.

  Mecum út sis.

  Phil.

  70 Omnía quae cupio cómmemoras.

  Nic.

  Vidi égo nequam homines, vérum te

  nemínem deteriorem.

  Phil.

  Íta sum.

  Bacch.

  I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.

  Nic.

  Satis, sátis iam vostrist cónvivi:

  75 me níl paenitet ut sim ácceptus:

  quadringéntis Philippis fílius me et

  Chrysálus circumduxérunt.

  quem quídem ego ut non excrúciem,

  altérum tantum auri nón meream.

  Bacch.

  80 Quid tándem, si dimídium auri

  reddítur, in hac mecum íntro? atque ut

  eis délicta ignoscás.

  Phil.

  Faciet.

  Nic.

  Minime, nolo. nil móror, sine sic.

  malo íllos ulcisci ámbo.

  Phil.

  85 Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:

  dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.

  Nic.

  Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?

  Phil.

  Potandumst.

  Nic.

  Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:

  egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?

  Bacch.

  Immo equidém pol tecum accúmbam,

  90 te amábo et te amplexábor.

  Nic.

  Caput prúrit, perii, víx negito.

  Bacch.

  Non tíbi venit in mentém, amabo,

  si dúm vivas tibi béne facias

  tam pól id quidem esse haud perlónginquom,

  95 neque, si hóc hodie amissís, post in

  morte éventurum esse úmquam?

  N.

  Quid agó?

  P.

  Quid agas? rogitás etiam?

  N.

  Libet ét metuo.

  B.

  Quid métuis?

  Nic.

  Ne obnóxius filio sim ét servo.

  Bacch.

  Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,

  tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?

  100 hanc véniam illis sine te éxorem.

  Nic.

  Vt terebrát! satin offirmátum

  quod míhi erat, id me exórat?

  tua sum ópera et propter te ímprobior.

  Bacch.

  Nemínis quam mea mavéllem.

  satin égo istuc habeo fírmatum?

  Nic.

  Quod sémel dixi haud mutábo.

  Bacch.

  It diés, ite intro accúbitum,

  105 filií vos exspectánt intus.

  Nic.

  Quam quídem actutum emoriámur.

  S.

  Vespér hic est, sequimini.

  N.

  Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos.

  Bacch.

  Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.

  Grex

  Hí senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,

  non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;

  110 neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,

  ut apud lenones rivales filiis fierent patres.

  spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.

  CAPTIVI

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.

  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Hos quos videtis stare hic captivos duos,

  †illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;

  hoc vos mihi testes estis me verum loqui.

  senex qui hic habitat Hegio est huius pater.

  5 sed is quo pacto serviat suo sibi patri,

  id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.

  seni huic fuerunt filii nati duo;

  alterum quadrimum puerum servos surpuit

  eumque hínc profugiens vendidit in Alide

  10 patri huius. iam hoc tenetis? ... optume est.

  negát hercle ille ultimus. accedito.

  si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,

  quando histrionem cogis mendicarier.

  ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.

  15 vos qui potestis ope vestra censerier,

  accipite relicuom: alieno uti nil moror.

  fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri

  domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit.

  is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo

  20 peculiarem, quia quasi una aetas erat.

  hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;

  enim véro di nos quasi pilas homines habent.

  rationem habetis, quo modo unum amiserit.

  postquam belligerant Aetoli cum Aleis,

  25 ut fit in bello, capitur alter filius:

  medicus Menarchus emit ibidem in Alide.

  coepit captivos commercari hic Aleos,

  si quem reperire possit qui mutet suom,

  illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.

  30 et quoniam heri indaudivit, de summo loco

  summoque genere captum esse equitem Aleum,

  nil pretio parsit, filio dum parceret:

  reconciliare ut facilius posset domum,

  emít hosce e praeda ambos de quaestoribus.

  35 hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,

  quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.

  itaque inter se commutant vestem et nomina;

  illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:

  huius íllic, hic illius hodie fert imaginem.

  40 et hic hódie expediet hanc docte fallaciam,

  et suom erum faciet libertatis compotem,

  eodemque pacto fratrem servabit suom

  reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,

  imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis

  45 plus insciens quis fecit quam prudens boni.

  sed inscientes sua sibi fallacia

  ita compararunt et confinxerunt dolum

  itaque hi commenti, de sua sententia

  ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem:

  50 ita nunc ignorans suo sibi servit patri;

  homunculi quanti sunt, quom recogito!

  haec res agetur nobis, vobis fabula.

  sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.

  profecto expediet fabulae huic operam dare.

  55 non pertractate facta est neque item ut ceterae:

  neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;

  hic neque periurus leno est nec meretrix mala

  neque miles gloriosus; ne vereamini,

  quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:

  60 foris íllic extra scaenam fient proelia.

  nam hoc paene iniquomst, comico choragio

  conar
i desubito agere nos tragoediam.

  proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:

  valentiorem nactus adversarium

  65 si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,

  adeo ut spectare postea omnis oderit.

  abeo. valete, iudices iustissimi

  domi duellique duellatores optumi.

  ACT I.

  Ergasilvs

  Iuventus nomen indidit Scorto mihi,

  eo quía invocatus soleo esse in convivio.

  scio absúrde dictum hoc derisores dicere,

  at ego aio recte. nam scortum in convivio

  5 sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.

  estne invocatum an non est? est planissume;

  verum hercle vero nos parasiti planius,

  quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.

  quasi mures semper edimus alienum cibum;

  10 ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,

  simul prolatae res sunt nostris dentibus.

  quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,

  suo sibi suco vivont, ros si non cadit,

  item parasiti rebus prolatis latent

  15 in occúlto miseri, victitant suco suo,

  dum ruri rurant homines quos ligurriant.

  prolatis rebus parasiti venatici

  sumus, quando res redierunt, molossici

  odiosicique et multum incommodestici.

  20 et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti

  potest parasitus frangique aulas in caput,

  vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.

  quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.

  nam postquam meus rex est potitus hostium —

  25 ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;

  nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,

  Philopolemus, huius Hegionis filius

  senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae

  mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;

  30 nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia

  inhonestum et maxime alienum ingenio suo:

  homines captivos commercatur, si queat

  aliquem invenire, suom qui mutet filium.

  quod quidem ego nimis quam cupio ... ut impetret;

  35 nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.

  nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;

  ille démum antiquis est adulescens moribus,

  cuius númquam voltum tranquillavi gratiis.

  condigne pater est eius moratus moribus.

  40 nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,

  unde sáturitate saepe ego exii ebrius.

  Hegio

  Advorte animum sis tu: istos captivos duos,

  heri quos emi de praeda a quaestoribus,

  eis indito catenas singularias

  istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;

  5 sinito ambulare, si foris si intus volent,

  sed uti adserventur magna diligentia.

  liber captivos avis ferae consimilis est:

  semel fugiendi si data est occasio,

  satis est, numquam postilla possis prendere.

  Lorarivs

  10 Omnes profecto liberi lubentius

  sumus quám servimus.

 

‹ Prev