Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 156

by Plautus


  Quid metuis?

  Scel.

  Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,

  maxumum in malum cruciatumque insuliamus.

  Pal.

  Tu sali

  solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.

  Scel.

  10 Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.

  Pal.

  Quod id est facinus?

  Scel.

  Impudicum.

  Pal.

  Tute scias soli tibi,

  mihi ne dixis, scire nolo.

  Scel.

  Non enim fáciam quin scias.

  simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

  Pal.

  Edepol, Sceledre, homo sectatu’s nihili nequam bestiam.

  Scel.

  15 Di te perdant.

  Pal.

  Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.

  Scel.

  Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,

  atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero

  nescio quo adulescente.

  Pal.

  Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

  Scel.

  Profecto vidi.

  Pal.

  Tutin?

  Scel.

  Egomet duobus his oculis meis.

  Pal.

  20 Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.

  Scel.

  Num tibi

  lippus videor?

  Pal.

  Medicum istuc tibi meliust percontarier.

  verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:

  tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.

  nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis

  25 tuom stultiloquium.

  Scel.

  Qui vero dupliciter?

  Pal.

  Dicam tibi.

  primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;

  iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.

  Scel.

  Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.

  Pal.

  Pergin, infelix?

  Scel.

  Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?

  30 quin etiam nunc intus hic in proxumost.

  Pal.

  Eho an non domist?

  Scel.

  Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

  Pal.

  Certum est facere. —

  Scel.

  Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,

  quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.

  quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:

  35 nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,

  si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?

  dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;

  edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,

  credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.

  40 hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;

  non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.

  Pal.

  Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?

  quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?

  Scel.

  Quid est?

  Pal.

  Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?

  Scel.

  45 Quid, nusquam?

  Pal.

  Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.

  Sc.

  Quid negotist?

  Pal.

  Quid negoti sit rogas?

  Sc.

  Cur non rogem?

  Pal.

  Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

  Scel.

  Quam ob rem iubeam?

  Pal.

  Philocomasium eccam domi, quam in proxumo

  vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

  Scel.

  50 Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.

  Pal.

  Quid iam?

  Scel.

  Quia luscitiosu’s.

  Pal.

  Verbero, edepol tu quidem

  caecus, non luscitiosu’s. nam illa quidem ... domi.

  Scel.

  Quid, domi?

  Pal.

  Domi hercle vero.

  Scel.

  Abi, ludis me, Palaestrio.

  Pa.

  Tum mihi sunt manus ínquinatae.

  Sc.

  Qui dum?

  Pa.

  Quia ludo luto.

  Scel.

  55 Vae capiti tuo.

  Pal.

  Tuo istuc, Sceledre, promitto fore,

  nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.

  sed fores cóncrepuerunt nostrae.

  Scel.

  At ego ilico observo foris;

  nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

  Pal.

  Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.

  Scel.

  60 Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:

  mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.

  hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.

  Pal.

  Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.

  vin iam faciam, ut stultividum ... fateare?

  Scel.

  Age face.

  Pal.

  65 Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?

  Scel.

  Volo.

  Pal.

  Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?

  Scel.

  Atque arguo

  eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.

  Pal.

  Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?

  Scel.

  Scio.

  Pal.

  Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?

  Scel.

  Scio.

  Pal.

  70 Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,

  dignun es verberibus multis?

  Scel.

  Dignus.

  Pal.

  Serva istas fores,

  ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.

  Scel.

  Consilium est ita facere.

  Pal.

  Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —

  Scel.

  Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim

  75 an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.

  nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.

  sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,

  primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;

  nam illic noster est fortasse circiter triennium,

  80 neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.

  sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.

  sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.

  Pal.

  Praecépta facito ut mémineris.

  Philocomasivm

  Totiéns monere mírumst.

  Pal.

  At metuo ut satis sis subdola.

  Phil.

  Cedo vel decem, edocebo

  minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

  Pal.

  Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.

  5 quid ais tu, Sceledre?

  Scel.

  Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.

  Pal.

  Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,

  dispessis manibus, patibulum quom habebis.

  S
cel.

  Quamnam ob rem?

  Pal.

  Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?

  Scel.

  Pro di immortales,

  eri cóncubinast haec quidem.

  Pal.

  Mihi quoque pol ita videtur.

  10 age nunciam, quando lubet —

  Scel.

  Quid agam?

  Pal.

  Perire propera.

  Phil.

  Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem

  falso insimulavit?

  Pal.

  Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.

  Phil.

  Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

  Pal.

  Atque cum álieno adulescentulo dixit.

  Scel.

  Dixi hercle vero.

  Ph.

  15 Tun me vidisti?

  S.

  Atque his quidem hercle oculis.

  Ph.

  Carebis, credo,

  qui plus vident quam quod vident.

  Scel.

  Numquam hercle deterrebor

  quin viderim id quod viderim.

  Phil.

  Ego stulta et mora multum,

  quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

  Scel.

  Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;

  20 ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.

  non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.

  sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,

  unde exit haec?

  Pal.

  Vnde nísi domo?

  Scel.

  Domo?

  Pal.

  Mé viden?

  Scel.

  Te video.

  nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;

  25 nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus

  neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.

  Pal.

  Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?

  Phil.

  Ecastor ergo

  mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.

  Pal.

  Quid somniasti?

  Phil.

  Ego eloquar. sed amabo advortite animum.

  30 hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa

  venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;

  ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.

  Pal.

  Palaestrionis somnium narratur. perge porro.

  Phil.

  Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem

  35 suspicionem maximam sum visa sustinere.

  nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,

  me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,

  quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.

  id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.

  Pal.

  40 Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?

  eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.

  narrandum ego istuc militi censebo.

  Phil.

  Facere certum est,

  neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —

  Scel.

  Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

  Pal.

  45 Scin te periisse?

  Scel.

  Nunc quidem domi certo est. certa res est

  nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.

  Pal.

  At, Sceledre, quaeso,

  ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit

  atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.

  Scel.

  Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo

  50 me id iam non vidisse arbitror.

  Pal.

  Ne tu hercle sero, opinor,

  resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.

  Scel.

  Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.

  Pal.

  Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.

  Scel.

  Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.

  Pal.

  55 Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:

  dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu’s paene.

  sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.

  Phil.

  Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes

  gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,

  quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis

  servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.

  Scel.

  5 Palaestrio, o Palaestrio.

  Pal.

  O Sceledre, Sceledre, quid vis?

  Scel.

  Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina

  Philocomasium, an non est ea?

  Pal.

  Hercle opinor, ea videtur.

  sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,

  si quidem east.

  Scel.

  An dubium tibi est eam esse hanc?

  Pal.

  Ea videtur.

  Scel.

  10 Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?

  quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?

  quid nunc taces? tecum loquor.

  Pal.

  Immo edepol tute tecum;

  nam haec nil respondet.

  Scel.

  Te adloquor, viti probrique plena,

  quae circum vicinos vagas.

  Phil.

  Quicum tu fabulare?

  Scel.

  15 Quicum nisi tecum?

  Phil.

  Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?

  Scel.

  Mé rogas homo qui sim?

  Phil.

  Quin ego hoc rogem quod nesciam?

  Pal.

  Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?

  Phil.

  Mihi odiosus, quisquis es,

  et tu et hic.

  Sc.

  Non nos novisti?

  Ph.

  Neutrum.

  Sc.

  Metuo maxume,

  Pal.

  Quid metuis?

  Scel.

  Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;

  20 nam nec te neque me novisse ait haec.

  Pal.

  Persectari hic volo,

  Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam

  nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.

  Scel.

  Certe equidem noster sum.

  Pal.

  Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.

  tibi ego dico, heus, Philocomasium.

  Phil.

  Quae te intemperiae tenent,

  25 qui me perperam perplexo nomine appelles?

  Pal.

  Eho,

  quis igitur vocare?

  Phil.

  Diceae nomen est.

  Scel.

  Iniuria es,

  falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;

  ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam.

  Phil.

  Egone?

  Scel.

  Tune.

  Phil.

  Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi

  30 cum meo amatore, adulescente Atheniensi?

  Pal.

  Dic mihi,

  quid hic tibi in Epheso est negoti?

  Phil.

  Geminam germanam meam

  hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.

  Scel.

  Mala es.

  Phil.

  Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler
.

  abeo.

  Scel.

  Abire non sinam te.

  Phil.

  Mitte.

  Scel.

  Manifestaria es.

  35 non omitto.

  Phil.

  At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,

  nisi me omittis.

  Scel.

  Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?

  Pal.

  Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio

  an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?

  Phil.

  Mittis me an non mittis?

  Scel.

  Immo vi atque invitam ingratiis,

  40 nisi voluntate ibis, rapiam te domum.

  Phil.

  Hosticum hoc mihi

  domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum

  neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.

  Scel.

  Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,

  te huc, si omisero, intro ituram.

  Phil.

  Vi me cogis, quisquis es.

  45 do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

  Sc.

  Ecce omitto.

  Ph.

  At ego abeo missa. —

  Sc.

  Muliebri fecit fide.

  Pal.

  Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis

  nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?

  S.

  Quid faciam?

  P.

  Ecfer mihi machaeram huc intus.

  S.

  Quid facies ea?

  Pal.

  50 Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro

  cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.

  Scel.

  Visanest ea esse?

  Pal.

  Immo edepol plane east.

  Scel.

  Sed quo modo

  dissimulabat.

  Pa.

  Abi, machaeram huc ecfer.

  Sc.

  Iam faxo hic erit. —

  Pal.

  Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,

  55 qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.

  ut utrubique orationem docte divisit suam,

  ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.

  nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.

  Scel.

  Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.

  Pal.

  Quid iam, aut quid est?

  S.

  60 Domi eccam erilem concubinam.

  P.

  Quid, domi?

  S.

  In lecto cubat.

  Pal.

  Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

  Scel.

  Quid iam?

  Pal.

  Quia hanc attingere ausu’s mulierem hinc ex proxumo.

  Scel.

  Magis hercle metuo.

  Pal.

  Sed numquam quisquam faciet quin soror

  istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.

  Scel.

  65 Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,

  quam ut perirem, si elocutus essem ero?

  Pal.

  Ergo, si sapis,

  mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.

  ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,

  atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.

 

‹ Prev