Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 157

by Plautus


  70 erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —

  Sceledrvs

  Satin abiit ille neque erile negotium

  plus curat, quasi non servitutem serviat?

  certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,

  nam egomet cubantem eam modo offendi domi.

  5 certum est nunc observationi operam dare.

  Periplectomenvs

  non hercle hisce homines me marem, sed feminam

  vicini rentur esse servi militis:

  ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,

  quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,

  10 tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

  Scel.

  Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.

  metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,

  quantum hunc audivi facere verborum senem.

  Per.

  Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,

  15 meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?

  Scel.

  Vicine, ausculta quaeso.

  Per.

  Ego auscultem tibi?

  Scel.

  Expurigare volo me.

  Per.

  Tun te expuriges,

  qui facinus tantum tamque indignum feceris?

  an quia latrocinamini, arbitramini

  20 quidvis licere facere vobis, verbero?

  Scel.

  Licetne?

  Per.

  At ita me di deaeque omnis ament,

  nisi mihi supplicium virgeum de te datur

  longum diutinumque, a mane ad vesperum,

  quod meas confregisti imbricis et tegulas,

  25 ibi dum condignam te sectatu’s simiam,

  quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem

  amplexum amicam, quom osculabatur, suam,

  quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es

  probri pudicam meque summi flagiti,

  30 tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:

  nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,

  dedecoris pleniorem erum faciam tuom,

  quam magno vento plenumst undarum mare.

  Scel.

  Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam

  35 utrum me postulare prius ... tecum aequom siet;

  nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi

  me expurigare tibi videtur aequius;

  sicut etiam nunc nescio quid viderim:

  itast ista huius similis nostrai tua,

  40 siquidem non eadem est.

  Per.

  Vise ad me intro, iam scies.

  Scel.

  Licetne?

  Per.

  Quin te iubeo; et placide noscita.

  Scel.

  Ita facere certum est. —

  Per.

  Heus, Philocomasium, cito

  transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.

  post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito

  45 transcurrito ad vos rursum curriculo domum.

  nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.

  si hic non videbit mulierem — aperitur foris.

  Scel.

  Pro di immortales, similiorem mulierem

  magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor

  50 deos fácere posse.

  Per.

  Quid nunc?

  Scel.

  Commerui malum.

  Per.

  Quid igitur? eanest?

  Scel.

  Etsi east, non est ea.

  Per.

  Vidistin istam?

  Scel.

  Vidi, et illam et hospitem,

  complexam atque osculantem.

  Per.

  Eanest?

  Scel.

  Nescio.

  Pe.

  Vin scire plane?

  Sc.

  Cupio.

  Pe.

  Abi intro ad vos domum

  55 continuo, vide sitne istaec vostra intus.

  Scel.

  Licet,

  pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —

  Per.

  Numquam edepol hominem quemquam ludificarier

  magis facete vidi et magis miris modis.

  sed eccum egreditur.

  Scel.

  Periplectomene, te opsecro

  60 per deos atque homines perque stultitiam meam

  perque tua genua —

  Per.

  Quíd opsecras me?

  Scel.

  Inscitiae

  meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio

  me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.

  nam Philocomasium eccam intus.

  Per.

  Quid nunc, furcifer?

  65 vidistin ambas?

  Scel.

  Vidi.

  Per.

  Erum exhibeas volo.

  Scel.

  Meruisse equidem me maxumum fateor malum,

  et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;

  sed meam esse erilem concubinam censui,

  cui me custodem erus addidit miles meus.

  70 nam ex uno puteo similior numquam potis

  aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.

  et me despexe ad te per impluvium tuom

  fateor.

  Per.

  Quid ni fateare, ego quod viderim?

  et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita

  75 vidisti?

  Scel.

  Vidi (cur negem quod viderim?),

  sed Philocomasium me vidisse censui.

  Per.

  Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,

  si ego me sciente paterer vicino meo

  eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

  Scel.

  80 Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,

  cum rem cognosco; at non malitiose tamen

  feci.

  Per.

  Immo indigne; nám hominem servom suos

  domitos habere oportet oculos et manus

  orationemque.

  Scel.

  Egone si post hunc diem

  85 muttivero, etiam quod egomet certo sciam,

  dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;

  nunc hoc mi ignosce quaeso.

  Per.

  Vincam animum meum,

  ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.

  ignoscam tibi istuc.

  Scel.

  At tibi di faciant bene.

  Per.

  90 Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes

  posthac, etiam illud quod scies nesciveris

  nec videris quod videris.

  Scel.

  Bene me mones,

  ita facere certum est. sed satine oratu’s?

  Per.

  Abi.

  Scel.

  Numquid nunc aliud me vis?

  Per.

  Ne me noveris.

  Scel.

  95 Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam

  fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:

  ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,

  domi cómprehendar. una hic et Palaestrio

  me habent venalem: sensi et iam dudum scio.

  100 numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;

  nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,

  dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.

  nam uni satis populo impio merui mali. —

  verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.

  Per.

  105 Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,

  occisam saepe sapere plus multo suem:

  quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.

  nam illius oculi atque aures atque opinio

  transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;

  110 nimium festivam mulier operam praehibuit.

  redeo in senatum
rusum; nam Palaestrio

  domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:

  frequens senatus poterit nunc haberier.

  ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —

  ACT III.

  Palaestrio

  Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,

  sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient

  concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,

  unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.

  5 nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,

  neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;

  nam bene consultum consilium surripitur saepissime,

  si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.

  quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,

  10 tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,

  atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.

  sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera

  nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.

  sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.

  15 evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.

  Periplectomenvs

  Ecce nos tibi oboedientes.

  Pal.

  Facilest imperium in bonis.

  sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,

  gerimus rem?

  Per.

  Magis nón potest esse ad rem utibile.

  Pal.

  Immo ...

  quid tibi, Pleusicles?

  Plevsicles

  Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?

  20 quis homo sit magis meus quam tu es?

  Pal.

  Loquere lepide et commode.

  Per.

  Pol ita decet hunc facere.

  Pl.

  At hoc me facinus miserum macerat

  meumque cor corpusque cruciat.

  Per.

  Quid id est quod cruciat? cedo.

  Plevs.

  Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia

  obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;

  25 ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia

  mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,

  quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:

  eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.

  Pal.

  Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;

  30 nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.

  Plevs.

  Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?

  Per.

  Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?

  tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?

  nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,

  35 clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.

  Pal.

  Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.

  inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

  Plevs.

  Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;

  nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.

  Per.

  40 Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam

  comitatem erga te amantem.

  Plevs.

  Quid opus nota noscere?

  Per.

  Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;

  nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:

  et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,

  45 neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.

  vel cavillator facetus vel conviva commodus

  item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:

  incommoditate abstinere me apud convivas commodo

  commemini et meae orationis iustam partem persequi

  50 et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;

  minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:

  post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.

  Pal.

  O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,

  atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.

  Per.

  55 Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.

  neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,

  neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,

  neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:

  si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;

  60 Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.

  Pal.

  Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;

  cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.

  Plevs.

  At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum

  lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.

  Per.

  65 Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,

  ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.

  opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;

  opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,

  liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.

  70 vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,

  pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;

  tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

  Pal.

  Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?

  Plevs.

  Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,

  75 tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.

  at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.

  Per.

  Morus es.

  nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,

  in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur

  et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.

  80 deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:

  es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.

  liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.

  nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas

  licuit uxorem dotatam genere summo ducere;

  85 sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

  Pal.

  Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.

  Per.

  Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.

  Pal.

  Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

  Per.

  Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium

  90 ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,

  quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium

  malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,

  ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias),

  verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,

  95 dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,

  da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus

  praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;

  flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;

  tum plicatricem clementer non potest quin munerem;

  100 iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;

  tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;

  quid? nutrici non missuru’s quicquam, quae vernas alit?”

  haec atque horum similia alia damna multa mulierum

  me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
r />   Pal.

  105 Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris

  libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.

  Plevs.

  At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis

  liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

  Per.

  Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?

  110 nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.

  mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.

  ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.

  prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.

  eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.

  115 sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,

  abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;

  ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.

  illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:

  bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

  Pal.

  120 Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:

  et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

  Per.

  Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:

  continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,

  censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,

  125 metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.

  Pal.

  Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,

  qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.

  Plevs.

  O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit

  deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;

  130 sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:

  quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,

  quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,

  itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:

  qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,

  135 qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.

  si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali

  et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,

  quí homines probi essent, esset is annona vilior.

  Per.

  Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,

  140 quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.

  nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea

  meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.

  Plevs.

  Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;

  nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,

  145 quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;

  verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:

  tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.

  Per.

 

‹ Prev