Book Read Free

Complete Works of Plautus

Page 158

by Plautus

Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,

  hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:

  150 si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,

  tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.

  nunc, quod occepi, opsonatum pergam.

  Plevs.

  Si certumst tibi,

  commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.

  Per.

  Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?

  155 nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;

  nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:

  “quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?

  insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”

  quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.

  Pal.

  160 Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.

  Per.

  Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:

  “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;

  aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,

  remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,

  165 sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.

  Pal.

  Bonus bene ut malos descripsit mores.

  Per.

  Haud centesimam

  partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

  Pal.

  Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.

  nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,

  170 Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,

  qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti

  huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,

  ut hic eam abducat habeatque.

  Per.

  Dari istanc rationem volo.

  Pal.

  At ego mi anulum dari istunc tuom volo.

  Per.

  Quam ad rem usui est?

  Pal.

  175 Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

  Per.

  Vtere, accipe.

  Pal.

  Accipe a me rusum rationem doli,

  quam institui.

  Plevs.

  Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.

  Pal.

  Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem

  fúisse aeque neque futurum credo.

  Plevs.

  Credo ego istuc idem.

  Pal.

  180 Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,

  itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

  Per.

  Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier,

  sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,

  quam potis tam verba confer maxime ad compendium.

  Pal.

  185 Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,

  cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

  Per.

  Ingenuamne an libertinam?

  Pal.

  Aequi istuc facio, dum modo

  eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,

  cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.

  Per.

  190 Lautam vis an quae nondum sit lauta?

  Pal.

  Sic consucidam,

  quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.

  Per.

  Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.

  sed quid ea usus est?

  Pal.

  Vt ad te eam iam deducas domum

  itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,

  195 capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se

  tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.

  Plevs.

  Erro quam insistas viam.

  Pal.

  At scietis. séd ecquae ancillast illi?

  Per.

  Est prime cata.

  Pal.

  Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,

  ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,

  200 quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,

  militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.

  Per.

  Audio;

  ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis

  auribus utor ...

  Pal.

  ...

  ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum,

  205 ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,

  qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.

  Per.

  Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,

  lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.

  Pal.

  Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.

  Plevs.

  210 Tibi sum oboediens.

  Pal.

  Hoc facito, miles domum ubi advenerit,

  memineris ne Philocomasium nomines.

  Plevs.

  Quem nominem?

  Pa.

  Diceam.

  Pl.

  Nempe eandem quae dudum constitutast.

  Pa.

  Pax, abi.

  Plevs.

  Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.

  Pal.

  Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,

  215 ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.

  Plevs.

  Ego eo intro igitur. —

  Pal.

  Et praecepta sobrie ut cures face.

  quantas res turbo, quantas moveo machinas.

  eripiam ego hodie concubinam militi,

  si centuriati bene sunt maniplares mei.

  sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,

  5 progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

  Lvcrio

  Non operaest Sceledro.

  Pal.

  Quid iam?

  Lvc.

  Sorbet dormiens.

  Pal.

  Quid, sorbet?

  Lvc.

  Illud, stertit, volui dicere.

  sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas —

  Pal.

  Eho an dórmit Sceledrus intus?

  Lvc.

  Non naso quidem,

  10 nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum,

  dum misit nardum in amphoram, cellarius.

  Pal.

  Eho tu sceleste, qui illi suppromu’s, eho —

  Lvc.

  Quid vis?

  Pal.

  Qui lubitum est illi condormiscere?

  Lvc.

  Oculis opinor.

  Pal.

  Non te istuc rogito, scelus.

  15 procede huc. periisti iam, nisi verum scio.

  prompsisti tu illi vinum?

  Lvc.

  Non prompsi.

  Pal.

  Negas?

  Lvc.

  Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;

  neque equidem heminas octo exprompsi in urceum

  neque illic calidum éxbibit in prandium.

  Pal.

  20 Neque tu bibisti?

  Lvc.

  Di me perdant, si bibi,

  si bibere potui.

  Pal.

  Quid iam?

  Lvc.

  Quia enim obsorbui;

  nam nimis calebat, amburebat gutturem.

  Pal.

  Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

  bono subpromo et promo cellam creditam.

  Lvcr.

  25 Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:

  quoniam aemulari non licet, nunc invides.<
br />
  Pal.

  Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.

  atque ut tu scire possis, ego dico tibi:

  si falsa dices, Lucrio, excruciabere.

  Lvcr.

  30 Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,

  post e sagina ego eiciar cellaria,

  ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

  Pal.

  Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.

  Lvcr.

  Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:

  35 mihi imperabat, ego promebam postea.

  Pal.

  Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

  Lvcr.

  Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;

  sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,

  ibi erat bilibris aula sic propter cados,

  40 ea saepe deciens complebatur: vidi eam

  plenam atque inanem fieri, plenam maxume;

  ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

  Pal.

  Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria

  bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.

  Lvcr.

  45 Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit,

  quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

  fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

  ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.

  Pal.

  Quo té agis?

  Lvcr.

  Missus sum aliquo: iam huc revenero.

  Pal.

  50 Quis misit?

  Lvcr.

  Philocomasium.

  Pal.

  Abi, actutum redi.

  Lvcr.

  Quaeso tamen tu meam partem, infortunium

  si dividetur, me absente accipito tamen. —

  Pal.

  Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

  quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

  55 foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.

  sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem

  nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.

  quam digne ornata incedit, haud meretricie.

  lepide hoc succedit sub manus negotium.

  Periplectomenvs

  Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,

  domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque

  minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;

  satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

  Acrotelevtivm

  5 Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,

  me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,

  si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

  Per.

  At melius est monerier.

  Acr.

  Meretricem commoneri,

  quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,

  10 postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,

  tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.

  Per.

  At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi

  regionem fugere consili prius quam repertam haberent.

  Acr.

  Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,

  15 ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;

  sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,

  obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.

  Per.

  Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:

  nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

  Acr.

  20 Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.

  Per.

  Mala mulier mers est.

  Acr.

  Ne pave, peioribus conveniunt.

  Per.

  Ita vos decet. consequimini.

  Pal.

  Cesso égo illis obviam ire?

  venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.

  Per.

  Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt

  25 quas me iussisti adducere et quo ornatu.

  Pal.

  eu, noster esto.

  Palaestrio Acroteleutium salutat.

  Acr.

  Quis hic amabo est,

  qui tam pro nota nominat me?

  Per.

  Hic noster architectust.

  Acr.

  Salve, architecte.

  Pal.

  Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te

  oneravit praeceptis?

  Per.

  Probe meditatam utramque duco.

  Pal.

  30 Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.

  Per.

  Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.

  Acr.

  Nempe lúdificari militem tuom erum vis?

  Pal.

  Exlocuta es.

  Acr.

  Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.

  Pal.

  Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.

  Acr.

  Fiet.

  Pal.

  35 Quasi militi animum adieceris, simulare.

  Acr.

  Sic futurum est.

  Pal.

  Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

  Acr.

  Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

  Pal.

  Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me,

  quem ego militi porro darem tuis verbis.

  Acr.

  Vera dicis.

  Per.

  40 Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?

  Acr.

  Meliust.

  nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,

  bene lineatam si semel carinam conlocavit,

  facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.

  nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,

  45 atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.

  si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det

  (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.

  Pal.

  Nempe tú novisti militem meum erum?

  Acr.

  Rogare mirumst.

  populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,

  50 moechum unguentatum.

  Pal.

  Num ille te nam novit?

  Acr.

  Numquam vidit:

  qui noverit me quis ego sim?

  Pal.

  Nimis lépide fabulare;

  eo †potiuerim lepidius pol fieri.

  Acr.

  Potin ut hominem

  mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide

  ero, cúlpam omnem in me imponito.

  Pal.

  Age igitur intro abite,

  55 insistite hoc negotium sapienter.

  Acr.

  Alia cura.

  Pal.

  Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum

  conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo

  a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.

  hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,

  60 quasi clanculum ad eum missa sit.

  Per.

  Faciemus. alia cura.

  Pal.

  Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —

  Per.

  Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,

  ut concubinam militis meus hospes habeat hodie

  atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,

  65 quid tibi ego mittam muneris!

  Acr.

  Datne ab se mulier operam?

  Per.

  Lepidissume et compsissume.

&nb
sp; Acr.

  Confido confuturum.

  ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,

  haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.

  Per.

  Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,

  70 ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,

  ne quid, ubi miles venerit, titubetur.

  Acr.

  Tu morare. —

  ACT IV.

  Pyrgopolinices

  Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;

  nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,

  ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,

  qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium

  Palaestrio

  5 Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi

  condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.

  Pyrg.

  Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

  loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

  Pal.

  Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

  10 nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

  Pyrg.

  Nemo adest.

  Pal.

  Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

  Pyrg.

  Quid hic? unde est?

  Pal.

  A luculenta átque festiva femina,

  quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;

  eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

  Pyrg.

  15 Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?

  Pal.

  Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,

  qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?

  Pyrg.

  Nuptan est an vidua?

  Pal.

  Et nupta et vidua.

  Pyrg.

  Quo pacto potis

  nupta et vidua esse eadem?

  Pal.

  Quia adulescens nuptast cum sene.

  Pyrg.

  20 Euge.

  Pal.

  Lepida et liberali formast.

  Pyrg.

  Cave mendacium.

  Pal.

  Ad tuam formam illa una dignast.

  Pyrg.

  Hercle pulchram praedicas.

  sed quis east?

  Pal.

  Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;

  ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

  nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam

  25 sibi potestatemque facias.

  Pyrg.

  Cupio hercle equidem, si illa volt.

  Pal.

  Quae cupit?

  Pyrg.

  Quid illá faciemus concubina, quae domist?

  Pal.

  Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror

  eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

  Pyrg.

  Eho tu, an venit Ephesum mater eius?

  Pal.

  Aiunt qui sciunt.

  Pyrg.

  30 Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.

  Pal.

  Immo vin tu lepide facere?

  Pyrg.

  Loquere et consilium cedo.

 

‹ Prev