Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 164
Complete Works of Plautus Page 164

by Plautus


  ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.

  Tr.

  150 Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,

  itá mea consilia undique oppugnas male.

  euge, optume eccum aédium dominus foras

  Simo progreditur intus. huc concessero,

  dum mihi senatum consili in cor convoco.

  155 igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

  Simo

  Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,

  néc quod una ésca me iúverit magis.

  prándium uxór mihi pérbonum dedit,

  núnc dormitúm iubet me íre: minime.

  5 nón mihi fórte visum ílico fuit,

  mélius quom prándium quám solet dedit:

  vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.

  nón bonust sómnus de prándio. apage.

  clánculum ex aédibus me édidi foras.

  10 tóta turgét mihi uxór, scio, domi.

  Tr.

  Rés parata ést mala in vésperum huic seni.

  nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.

  Si.

  Quóm magis cógito cúm meo animo:

  sí quis dotátam uxorem átque anum habet,

  15 néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus

  íre dormítum odio est véluti nunc mihi

  éxsequi cérta res ést, ut abeam

  pótius hinc ád forum quám domi cubem.

  átque pol néscio, ut móribus sient

  20 vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.

  ...

  péius posthác fore quám fuit mihi.

  Tr.

  Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:

  níhil erit, quód deorum úllum accusites;

  25 te ípse iure óptimo mérito incusés licet.

  témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.

  hóc habet. répperi quí senem dúcerem,

  quó dolo a mé dolorém procul péllerem.

  áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.

  Si.

  30 Sálvos sis, Tránio.

  Tr.

  Út vales?

  Si.

  Nón male.

  quíd agis?

  Tr.

  Hominem óptumum téneo.

  Si.

  Amicé facis,

  quóm me laudás.

  Tr.

  Decet.

  Si.

  Cérte. quin mutuomst:

  hércle ted haú bonum téneo servóm manu.

  Theopr.

  Heía, mastígia, ad mé redi.

  Tr.

  Iam ísti ero.

  Si.

  35 quíd nunc? quam móx?

  Tr.

  Quid est?

  Si.

  Quód solet fíeri hic

  íntus.

  Tr.

  Quid id est?

  Si.

  Scis iam quíd loquar. síc decet.

  ... morem geras.

  víta quam sít brevis, ... simul cógita.

  Tr.

  ... quid ... ehem,

  40 víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui.

  Si.

  músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet,

  vino et victu probo, piscatu electili

  vitam colitis. †

  Tr.

  Immo vita antehac erat:

  nunc nobis omnia haec exciderunt simul.

  Si.

  45 Quidum?

  Tr.

  Ita óppido occidimus omnes, Simo.

  Si.

  Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc

  processerunt.

  Tr.

  Ita ut dicis facta hau nego.

  nos profecto probe ut voluimus viximus.

  séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit.

  Si.

  Quid est?

  50 quó modo?

  Tr.

  Péssimo.

  Si.

  Quaéne subdúcta erat

  túto in terra?

  Tr.

  Eí.

  Si.

  Quid est?

  Tr.

  Mé miserum, occidi.

  Si.

  Quí?

  Tr.

  Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem.

  Si.

  Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?

  Tr.

  Eloquar.

  erus péregre venit.

  Si.

  Tunc tibi ... portenditur,

  55 inde férriterium, postea crux.

  Tr.

  Per tua te genua obsecro,

  ne indícium ero facias meo.

  Si.

  É me, ne quid metuas, nil sciet.

  Tr.

  Patrone, salve.

  Si.

  Nil moror mi istius modi clientis.

  Tr.

  Nunc hoc quod ad te noster me misit senex —

  Si.

  Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:

  60 iam de istis rebus voster quid sensit senex?

  Tr.

  Nil quicquam.

  Si.

  Numquid increpavit filium?

  Tr.

  Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet ...

  nunc te hoc orare iussit opere maximo,

  ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.

  Si.

  65 Non sunt venales.

  Tr.

  Scio equidem istuc. sed senex

  gynaeceum aedificare volt hic in suis

  et balineas et ambulacrum et porticum.

  Si.

  Quid ergo somniavit?

  Tr.

  Ego dicam tibi.

  dare volt uxorem filio quantum potest,

  70 ad eam rem facere volt novom gynaeceum.

  nam sibi laudavisse hasce ait architectonem

  nescio quem exaedificatas insanum bene;

  nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.

  nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,

  75 quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam

  sub sicco lumine usque perpetuom diem.

  Si.

  Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen

  sol semper hic est usque a mani ad vesperum:

  quasi flagitator astat usque ad ostium,

  80 nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.

  Tr.

  Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?

  Si.

  Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.

  Tr.

  At tamen inspicere volt.

  Si.

  Inspiciat, si lubet;

  si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo

  85 ipse aedificato.

  Tr.

  Eon, voco huc hominem?

  Si.

  I, voca.

  Tr.

  Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas

  duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,

  qui solus facio facinora immortalia?

  vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.

  90 novicium mihi quaestum institui non malum:

  nam muliones mulos clitellarios

  habent, at égo habeo homines clitellarios.

  magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.

  nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.

  95 heus Théopropides.

  Th.

  Hém quis hic nóminat me?

  Tr.

  Eró servos múltis modís fidus.

  Th.

  Únde is?

  Tr.

  Quod me miseras, adfero omne impetratum.

  Th.

  Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?

  Tr.

  Seni non erat otium, id sum opperitus.

  Th.

  100 Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.

  Tr.

  Heus tu, si voles verbum hóc
cogitare,

  simul flare sorbereque haud factu facilest.

  ego híc esse et íllic simitu hau pótui.

  Th.

  Quid nunc?

  Tr.

  Vise, specta tuo usque arbitratu.

  Th.

  105 Age i, duce me.

  Tr.

  Num moror?

  Th.

  Supsequor te.

  Tr.

  Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

  sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse.

  Th.

  Quid tandem?

  Tr.

  Orat ut suadeam Philolacheti,

  ut istas remittat sibi.

  Th.

  Haud opinor.

  110 sibi quisque ruri metit. si male emptae

  forent, nobis istas redhibere haud liceret.

  lucri quidquid est, id domum trahere oportet.

  misericordias ... hominem oportet.

  Tr.

  Morare hercle ... facis. subsequere.

  Th.

  Fiat.

  115 dó tibi ego operám.

  Tr.

  Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.

  Si.

  Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.

  Th.

  Dei te ament.

  Si.

  Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.

  Th.

  Nisi tibi est incommodum.

  Si.

  Immo commodum. i intro atque inspice.

  Th.

  At enim mulieres —

  Si.

  Cave tu ullam flocci faxis mulierem.

  120 qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.

  Th.

  Tamquam?

  Tr.

  Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,

  te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?

  Th.

  Video.

  Tr.

  Ergo inridere ne videare et gestire admodum;

  noli facere mentionem te has emisse.

  Th.

  Intellego,

  125 et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

  quid nunc?

  Si.

  Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.

  Th.

  Bene benigneque arbitror te facere.

  Si.

  Factum edepol volo.

  vin qui perductet?

  Th.

  Apage istum perductorem, non placet.

  quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

  Tr.

  130 Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?

  Th.

  Luculentum edepol profecto.

  Tr.

  Age specta postes cuius modi,

  quanta firmitate facti et quanta crassitudine.

  Th.

  Non videor vidisse postis pulchriores.

  Si.

  Pol mihi

  eo pretio empti fuerant olim.

  Tr.

  Audin ‘fuerant’ dicere?

  135 vix videtur continere lacrimas.

  Th.

  Quanti hosce emeras?

  Si.

  Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.

  Th.

  Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.

  Tr.

  Quapropter?

  Th.

  Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.

  Tr.

  Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.

  140 atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;

  non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.

  viden coagménta in foribus?

  Th.

  Video.

  Tr.

  Specta, quam arte dormiunt.

  Th.

  Dormiunt?

  Tr.

  Illud quidem, ut conivent, volui dicere.

  satin habes?

  Th.

  Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.

  Tr.

  145 Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?

  Th.

  Non edepol video.

  Tr.

  At ego video. nam inter volturios duos

  cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.

  quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

  iam vides?

  Th.

  Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.

  Tr.

  150 At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis

  conspicari, si volturios forte possis contui.

  Th.

  Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.

  Tr.

  Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

  Th.

  Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.

  Si.

  155 Latius démum est operae pretium ivisse.

  Th.

  Recte edepol mones.

  Si.

  Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.

  nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.

  Th.

  Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

  quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

  Si.

  160 Aedis dico.

  Th.

  Ergo intro eo igitur sine perductore.

  Si.

  Ilicet.

  Th.

  Ibo intro igitur.

  Tr.

  Mane sis videam, ne canis —

  Th.

  Agedum vide.

  Tr.

  Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem?

  at etiam restas? est! ábi istinc.

  Si.

  Nil pericli est, age modo.

  tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.

  165 eo ego hinc ad forum. —

  Th.

  Fecisti commode, bene ambula.

  Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face,

  etsi non metuenda est.

  Tr.

  Quin tu illam aspice ut placide accubat;

  nisi molestum vis videri te atque ignavom.

  Th.

  Iam ut lubet.

  sequere hac me igitur. —

  Tr.

  Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis. —

  ACT IV.

  Phaniscvs

  Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,

  ei sólent esse eris utíbiles.

  nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,

  stultá sibi expetunt consília:

  5 exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed eí si reprehensí sunt,

  fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt dé bono.

  augent ex pauxillo ... de parant.

  mihi in pectore consili ... malam rem prius

  quam ut meum ...

  10 ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,

  sincérum atque ut votem vérberari.

  si huíc imperábo, probé tectum habébo,

  malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.

  nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet ...

  15 boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.

  nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,

  pecúli suí prodigí, plagigéruli.

  ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.

  scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”

  20 béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.

  sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.

  hóc die crástini quóm erus rescíverit,

  máne castigábit eos búbulis exuviis.

  póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:

  25 illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim
restio.

  Pinacivm

  Máne tu atque adsiste ílico,

  Phánisce. etiam respicis?

  Phan.

  Míhi molestus ne sies.

  Pin.

  Víde ut fastidit simia.

  5 manésne ilico, ímpure párasite?

  Phan.

  ...

  quí parasitus sum?

  Pin.

  Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.

  Phan.

  Mihi súm, libet esse. quid íd curas?

  Pin.

  Ferócem facís, quia te érus amat.

  Phan.

  Vah,

  oculí dolent.

  Pin.

  Cur?

  Phan.

  Quia fúmus molestust.

  Pin.

  10 Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.

  Phan.

  Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.

  novít erus me.

  Pin.

  Suám quidem pól culcitulam opórtet.

  Phan.

  Si sóbrius sis, male nón dicas.

  Pin.

  Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?

  Phan.

  Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine

  15 iám sermonem de istis rebus.

  Pin.

  Faciam, et pultabo fores.

  heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam

  foribús defendat? écquis has aperít foris?

  nemo hínc quidem foras éxit.

  ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc

  20 exeát qui male me múlcet.

  Tranio

  Quíd tibi visum est mercimoni?

  Theopropides

  ... totus gaudeo.

  Tr.

  Num nimio emptae tibi videntur?

  Th.

  Numquam edepol ego me scio

  vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.

  Tr.

  Ecquid placent?

  Th.

  Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.

  Tr.

  5 Cuius modi gynaeceum? quid porticum?

  Th.

  Insanum bonam.

  non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.

  Tr.

  Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus

  sumus commensi.

  Th.

  Quid igitur?

  Tr.

  Longe omnium longissima est.

  Th.

  Di immortales, mercimoni lepidi. si hercle nunc ferat

  10 sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,

  numquam accipiam.

  Tr.

  Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.

  Th.

  Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.

  Tr.

  Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,

  qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,

  15 quod isti dedimus arraboni.

  Th.

  Servavisti omnem ratem.

  nempe octoginta debentur huic minae?

  Tr.

  Hau nummo amplius.

  Th.

  Hodie accipiat.

  Tr.

  Ita enim vero, ne qua causa subsiet.

  vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.

  Th.

  At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.

 

‹ Prev