Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 165
Complete Works of Plautus Page 165

by Plautus

Tr.

  20 Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?

  Th.

  Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?

  Tr.

  Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?

  Th.

  Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.

  sat sapio, si aps te modo uno caveo.

  Tr.

  Tecum sentio.

  Th.

  25 Nunc abi rús, dic me advenisse filio.

  Tr.

  Faciam, ut iubes.

  Th.

  Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.

  Tr.

  Licet.

  nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.

  dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim. —

  Phan.

  Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,

  neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.

  Th.

  Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?

  quid volunt? quid intro spectant?

  Pin.

  Pergam pultare ostium.

  5 heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?

  Th.

  Quae haec est fabula?

  Pin.

  Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.

  Th.

  Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?

  Phan.

  Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?

  Th.

  Nihil ad me attinet?

  Phan.

  Nisi forte factu’s praefectus novos,

  10 qui res alienas procures, quaeras videas audias.

  Th.

  Non sunt istae aedis, ubi statis.

  Phan.

  Quid ais? an iam vendidit

  aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.

  Th.

  Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?

  Phan.

  Eloquar.

  erus hic noster potat.

  Th.

  Erus hic voster potat?

  Phan.

  Ita loquor.

  Th.

  15 Puere, nimium delicatu’s.

  Phan.

  Ei advorsum venimus.

  Th.

  Cui homini?

  Phan.

  Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?

  Th.

  Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.

  Phan.

  Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?

  Th.

  Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.

  Pin.

  20 Senex hic elleborosust certe.

  Phan.

  Erras pervorse, pater.

  nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio

  hic habitare.

  Th.

  Quin sex menses iam hic nemo habitat.

  Pin.

  Somnias.

  Th.

  Egone?

  Pin.

  Tu.

  Th.

  Tu ne molestu’s. sine me cum puero loqui.

  nemo habitat.

  Phan.

  Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,

  25 quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater

  abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.

  Th.

  Quid ais?

  Phan.

  Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,

  scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas

  †ducere.

  Th.

  Quis istaec faciebat?

  Phan.

  Philolaches.

  Th.

  Qui Philolaches?

  Phan.

  30 Quoius patrem Theopropidem esse opinor.

  Th.

  Ei mihi, occidi,

  si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.

  ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,

  cúm ero vostro?

  Phan.

  Hic, inquam.

  Th.

  Puere, praeter speciem stultus es.

  vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris

  35 atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.

  Phan.

  Quid est?

  Th.

  Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.

  Phan.

  Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.

  Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.

  qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam

  40 liberavit.

  Th.

  Philolachesne ergo?

  Phan.

  Ita, Philematium quidem.

  Th.

  Quanti?

  Phan.

  Triginta.

  Th.

  Talentis?

  Phan.

  μὰ τὸν ... ᾿απόλλω, sed minis.

  Th.

  Liberavit?

  Phan.

  Liberavit valide, triginta minis.

  Th.

  Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?

  Phan.

  Aio.

  Th.

  Atque eam manu emisisse?

  Phan.

  Aio.

  Th.

  Et, postquam eius hinc pater

  45 sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul

  tuo cum domino?

  Phan.

  Aió.

  Th.

  Quid? is aedis emit has hinc proxumas?

  Phan.

  Non aio.

  Th.

  Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?

  Phan.

  Neque istud aio.

  Th.

  Ei, perdis.

  Phan.

  Immo suom patrem illic perdidit.

  Th.

  Vera cantas.

  Phan.

  Vana vellem. patris amicu’s videlicet.

  Th.

  50 Eu edepol patrem eius miserum praedicas.

  Phan.

  Nihil hoc quidem est,

  triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.

  Th.

  Perdidit patrem.

  Phan.

  Vnus istic servos est sacerrimus,

  Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.

  edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet

  55 facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.

  Th.

  Si quidem istaec vera sunt.

  Phan.

  Quid meream, quam ob rem mentiar?

  Pin.

  Heus vos, ecquis hasce aperit?

  Phan.

  Quid istas pultas, ubi nemo intus est?

  alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam

  atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.

  Pin.

  Sequor.

  Th.

  60 Puere, iamne abis?

  Phan.

  Libertas paenulast tergo tuo:

  mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. —

  Th.

  Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,

  non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,

  sed etiam in terras solas orasque ultumas

  sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.

  5 verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius

  meus emit. quid agis tu?

  Simo

  A foro incedo domum.

  Th.

  Numquid processit ad forum hodie novi?

  Si.

  Etiam.

  Th.

  Quid tandem?

  Si.

  Vidi efferri mortuom.

  Th.

  Hem.
>
  Si.

  Novom unum: vidi mortuom efferri foras.

  10 modo eum vixisse aiebant.

  Th.

  Vae capiti tuo.

  Si.

  Quid tu otiosus res novas requiritas?

  Th.

  Quia hodie adveni peregre.

  Si.

  Promisi foras,

  ad cenam ne me te vocare censeas.

  Th.

  Haud postulo edepol.

  Si.

  Verum cras, nisi quis prius

  15 vocaverit me, vel apud te cenavero.

  Th.

  Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis

  es occupatus, operam mihi da.

  Si.

  Maxime.

  Th.

  Minas quadraginta accepisti, quod sciam,

  a Philolachete?

  Si.

  Numquam nummum, quod sciam.

  Th.

  20 Quid, a Tránione servo?

  Si.

  Multo hercle id minus.

  Th.

  Quas arraboni tibi dedit?

  Si.

  Quid somnias?

  Th.

  Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo

  potesse dissimulando infectum hoc reddere.

  Si.

  Quid autem?

  Th.

  Quod me apsente hic tecum filius

  25 negoti gessit.

  Si.

  Mecum ut ille hic gesserit,

  dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?

  Th.

  Minas tibi octoginta argenti debeo.

  Si.

  Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.

  fides servanda est, ne ire infitias postules.

  Th.

  30 Profecto non negabo debere, et dabo;

  tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.

  Si.

  Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.

  quadraginta istas cur mihi argenti minas

  filius, ut ais, debebat?

  Th.

  Ego dicam tibi.

  35 talentis duobus, Tranio ut dixit mihi,

  de te aedis emit.

  Si.

  De me ille aedis emerit?

  ...

  Si.

  Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,

  ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.

  Th.

  40 Hic aedificare volui?

  Si.

  Sic dixit mihi.

  Th.

  Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.

  vicine, perii, interii.

  Si.

  Numquid Tranio

  turbavit?

  Th.

  Immo éxturbavit omnia.

  deludificatust mé hodie indignis modis.

  Si.

  45 Quid tú ais?

  Th.

  Haec res sic est ut narro tibi:

  deludificatust me hodie in perpetuom modum.

  nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.

  Si.

  Quid vis?

  Th.

  I mecum hinc, obsecro, ad te una simul.

  Si.

  Fiat.

  Th.

  Servorumque operam et lora mihi cedo.

  Si.

  50 Sume.

  Th.

  Eademque opera haéc tibi narravero,

  quis med exemplis hodie ludificatus est.

  ACT V.

  Tranio

  Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;

  atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.

  nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,

  abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

  5 ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,

  eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.

  postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,

  capio consilium, ut senatum congerronum convocem.

  quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.

  10 ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest

  facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:

  pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.

  nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.

  non amicus alius quisquamst ...

  15 aut ...

  pro ...

  ille qui ... ero simul. ...

  praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.

  sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?

  20 erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.

  Theopropides

  Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,

  continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.

  ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,

  cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.

  Tr.

  25 Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.

  Th.

  Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.

  non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.

  dissimulabo me horum quicquam scire.

  Tr.

  O mortalem malum,

  alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.

  30 verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.

  adgrediar hominem, appellabo.

  Th.

  Nunc ego ille húc veniat velim.

  Tr.

  Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.

  Th.

  Euge, Tranio, quid agitur?

  Tr.

  Veniunt rure rustici.

  Philolaches iam hic aderit.

  Th.

  Edepol mi opportune advenerit.

  35 nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.

  Tr.

  Quidum?

  Th.

  Quia negat novisse vos.

  Tr.

  Negat?

  Th.

  Nec vos sibi

  nummum umquam argenti dedisse.

  Tr.

  Abi, lúdis me, credo haud negat.

  Th.

  Quid iam?

  Tr.

  Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat.

  Th.

  Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi

  40 vendidisse.

  Tr.

  Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?

  Th.

  Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,

  neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum est.

  ...

  Th.

  Dixi ego istuc idem illi.

  Tr.

  Quid ait?

  Th.

  Servos pollicitust dare

  45 suos mihi omnes quaestioni.

  Tr.

  Nugas. numquam edepol dabit.

  Th.

  Dat profecto.

  Tr.

  Quin i cum illo in ius. sine inveniam.

  Th.

  Mane.

  experiar, ut opinor. certum est.

  Tr.

  Immo mihi hominem cedo.

  vel hominem iube aedis † mancipio poscere.

  Th.

  Immo hoc primum volo,

  quaestioni accipere servos.

  Tr.

  Faciundum edepol censeo.

  Th.

  50 Quid si igitur ego accersam homines?

  Tr.

  Factum iam esse oportuit.

  ego interim hanc aram occupabo.

  Th.

  Quid ita?

  Tr.

  Nullam rem sapis.

  né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.

  hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.

  Th.

  Surge.

&n
bsp; Tr.

  Minime.

  Th.

  Ne occupassis, obsecro, aram.

  Tr.

  Cur?

  Th.

  Scies.

  55 quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:

  tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.

  Tr.

  Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?

  nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?

  Th.

  Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.

  Tr.

  60 Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.

  tum consilia firmiora sunt de divinis locis.

  Th.

  Surge, ne nugare. aspicedum contra me.

  Tr.

  Aspexi.

  Th.

  Vides?

  Tr.

  Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.

  Th.

  Quidum?

  Tr.

  Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.

  Th.

  65 Perii.

  Tr.

  Quid tibi est?

  Th.

  Dedisti verba.

  Tr.

  Qui tandem?

  Th.

  Probe

  med emunxti.

  Tr.

  Vide sis, satine recte: num mucci fluont?

  Th.

  Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.

  nam omnia male facta vestra repperi radicitus,

  non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.

  Tr.

  70 Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi.

  Th.

  Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.

  Tr.

  Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.

  Th.

  Exempla edepol faciam ego in te.

  Tr.

  Quia placeo, exemplum expetis?

  Th.

  Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?

  Tr.

  75 Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.

  Th.

  Aliud te rogo.

  Tr.

  Aliud ergo nunc tibi respondeo.

  sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere

  Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

  Callidamates

  Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,

  Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem

  quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit,

  ait se metuere in conspectum sui patris procedere.

  5 nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,

  qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.

  iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,

  peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.

  Th.

  Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.

  Call.

  10 Quin venis?

  Tr.

  Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.

  Th.

  Verbero, etiam inrides?

  Tr.

  Quian me pro te ire ad cenam autumo?

  Th.

  Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.

  Call.

  Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.

  Tr.

  Quid taces?

  Call.

  Sed tu, istuc quid confugisti in aram?

 

‹ Prev