Complete Works of Plautus

Home > Other > Complete Works of Plautus > Page 190
Complete Works of Plautus Page 190

by Plautus

Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.

  G.

  15 Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.

  E.

  Immo unum hoc potest.

  G.

  Quid?

  E.

  Vbi convivae abierint, tum venias.

  G.

  Vae aetati tuae.

  Epig.

  Vasa lautum, non ad cenam dico.

  Gel.

  Di te perduint.

  quid ais, Pamphilippe?

  Pamph.

  Ad cenam hercle alio promisi foras.

  G.

  Quid, foras?

  P.

  Foras hércle vero.

  G.

  Qui malum tíbi lasso libet

  20 foris cenare?

  Pamph.

  Vtrum tu censes?

  Gel.

  Iuben domi cenam coqui

  atque ad illúm renuntiari?

  Pamph.

  Solus cenabo domi?

  Gel.

  Non enim sólus: me vocato.

  Pamph.

  At ille ne suscenseat,

  mea qui causa sumptum fecit.

  Gel.

  Facile excusari potest.

  mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.

  Epig.

  Non me quidem

  25 faciet auctore, hodie ut illum decipiat.

  Gel.

  Non tu hinc abis?

  nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,

  nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.

  non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?

  Pamph.

  Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.

  Epig.

  30 Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.

  Gel.

  Iube

  domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.

  si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.

  Pamph.

  Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.

  Gel.

  Ibisne ad cenam foras?

  Pamph.

  Apud frátrem ceno in proxumo.

  G.

  35 Certumnest?

  P.

  Certum.

  G.

  Edepol te hodie lapide percussum velim.

  Pamph.

  Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum.

  Epig.

  Quid ais, Gelasime?

  Gel.

  Oratores tu accipis, habeas tibi.

  Epig.

  Tua pol refert.

  Gel.

  Enim, si quidem meá refert, opera utere.

  Epig.

  Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ...

  40 ubi accubes.

  Pamph.

  Sane faciundum censeo.

  Gel.

  O lux oppidi.

  Epig.

  Si arte poteris accubare.

  Gel.

  Vél inter cuneos ferreos;

  tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.

  E.

  Exorabo aliquo modo. veni.

  G.

  Hucine?

  E.

  Immo in carcerem;

  nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.

  Pamph.

  45 Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo. —

  G.

  Quid igitur?

  E.

  Dixi equidem, in carcerem ires.

  G.

  Quin si iusseris,

  eo quoque ibo.

  E.

  Di immortales, hic quidem pól summam in crucem

  cena aut prandio perduci potest.

  Gel.

  Ita ingenium meumst:

  quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.

  Epig.

  50 Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.

  Gel.

  Non nego ista ápud te.

  Epig.

  Satis spectatast mihi iam tua felicitas;

  nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. —

  Gel.

  Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.

  egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?

  55 viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?

  viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?

  numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;

  nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,

  neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame. —

  ACT V.

  Stichvs

  More hoc fit, atque stulte mea sententia:

  si quem hominem exspectant, eum solent provisere;

  qui hercle illa causa ócius nihilo venit.

  idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,

  5 qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.

  iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.

  cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,

  postidea accumbam. quasi nix tabescit dies. —

  Sangarinvs

  Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,

  sperata erilis patria, te video libens.

  sed amica mea et conserva quid agat Stephanium

  curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,

  5 salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret

  me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.

  sed Stichus est hic quidem.

  Stichvs

  Fecisti, ere, facetias,

  quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.

  pro di immortales, quot ego voluptates fero,

  10 quot risiones, quot iocos, quot savia,

  saltationes, blanditias, prothymias.

  Sang.

  Stiche.

  Stich.

  Hem.

  Sang.

  Quíd fit?

  Stich.

  Euge, Sangarine lepidissume.

  fero convivam Dionysum mihique et tibi.

  namque edepol cena cocta est, locus liber datust

  15 mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,

  ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,

  ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.

  Sang.

  Quis somniavit aurum?

  Stich.

  Quid id ad te attinet?

  proin tu lavare propera.

  Sang.

  Lautus sum.

  Stich.

  Optime,

  20 sequere ergo hác me íntro.

  Sang.

  Ego vero sequor.

  Stich.

  volo eluamus hodie, peregrina omnia

  relinque, Athenas nunc colamus. sequere me. —

  Sang.

  Sequor, et domum redeunti principium placet.

  bona scaeva strenaque obviam occessit mihi. —

  Stephanivm

  Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres,

  quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores.

  domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum est

  istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;

  5 lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.

  intér illud tamen negotium meis curavi amicis,

  Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.

  Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit.

  nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes. —

  Sangarinvs

  Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.

  omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.

  ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.

  quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.

  Stichvs

  Convenit,

  5 dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum
vino suo.

  nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †

  nosmet inter nos ministrémus monotropi.

  Sang.

  Hoc conviviumst

  pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,

  oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo.

  Stich.

  10 Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.

  suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis

  batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:

  tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.

  Sang.

  Age dice uter utrubi áccumbamus.

  Stich.

  Abi tu sane superior.

  15 atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:

  vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.

  Sang.

  Quid istuc est provinciai?

  Stich.

  Vtrum Fontine an Libero

  imperium te inhibere mavis?

  Sang.

  Nimio liquido Libero.

  sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo

  20 tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.

  Stich.

  Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio

  cynice hic accipimur quam in lectis.

  Sang.

  Immo enim nímio hic dulcius.

  sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?

  vide, quot cyathos bibimus.

  Stich.

  Tot quot digiti tibi sunt in manu.

  25 cantio Graecast: ἢ πέντ᾽ ἢ τρία πῖν᾽ ἢ μὴ τέτταρα.

  Sang.

  Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.

  bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.

  Stich.

  Bibe si bibis.

  Sang.

  Non mora erit apud me.

  Stich.

  Edepol convivi sat est,

  modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.

  Stich.

  30 Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.

  Sa.

  Nimis vellem aliquid pulpamenti.

  St.

  Si horum, quae adsunt, paenitet,

  nihil est. tene aquam.

  Sang.

  Melius dicis; nil moror cuppedia.

  bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.

  quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?

  35 age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.

  haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.

  Stich.

  Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †

  nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea;

  namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.

  Sang.

  40 Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.

  age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,

  suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,

  agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.

  Stich.

  Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.

  Sang.

  45 Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.

  St.

  Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:

  haec facetiast, amare inter se rivalis duos,

  uno cantharo potare, únum scortum ducere.

  hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,

  50 unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;

  tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.

  Sang.

  Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.

  Stich.

  Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.

  Sang.

  Censeo.

  Stich.

  Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos

  55 foras egredere, satis mihi pulchra és.

  Sang.

  At enim pulcherrima.

  Stich.

  Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.

  Sang.

  Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,

  sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.

  Stephanivm

  Mórem vobis geram, meaé deliciae. nam íta me Venus amoéna amet,

  ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras,

  nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre:

  bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen;

  5 nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius

  sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.

  Stich.

  Nimium lepide fabulata est.

  Sang.

  Veneris mera est oratio,

  St.

  Sangarine.

  Sa.

  Quid est?

  St.

  Totus doleo.

  Sa.

  Totus? tanto miserior.

  Steph.

  Vtrubi accumbo?

  Sang.

  Vtrubí tu vis?

  Steph.

  Cum ambobus volo, nam ambos amo.

  Stich.

  10 Vapulat peculium, actum est.

  Sang.

  Fugit hoc libertas caput.

  Steph.

  Date mihi lócum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo.

  Stich.

  Tun mihi?

  Steph.

  Cupio cúm utroque.

  Stich.

  Ei mihi, bene ego dispereo. quid ais?

  Sang.

  Quid est?

  Stich.

  Ita me di ament, numquam enim fíet hodie, haec quin saltet tamen.

  age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul.

  Sang.

  15 Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.

  Steph.

  Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.

  Stich.

  Et quidem nóbis.

  Sang.

  Tene, tibicen, primum; postidea loci

  si hoc eduxeris, proinde ut consuetu’s antehac, celeriter

  lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam,

  20 ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. inde huc aquam.

  tene tu hóc, educe. dudum placuit potio:

  nunc minus gravate iam accipit. tene tu. interim,

  meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.

  Stich.

  Prostibilest tandem? stantem stanti savium

  5 dare amicum amicae? euge euge, sic furi datur.

  Sang.

  Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.

  redde cántionem veteri pro vino novam.

  qui Iónicus aut cinaédicust, qui hoc tále facere póssiet?

  Stich.

  Si istóc me vorsu víceris, alió me provocáto:

  Sa.

  Fac tu hóc modo.

  St.

  At tu hoc módo.

  Sa.

  Babae.

  St.

  Tataé.

  Sang.

  Papae.

  Stich.

  Pax.

  Sang.

  Nunc páriter ambo. omnís voco cinaédos contra.

  5 satis ésse nobis nón magis potis quám fungo imber.

  Stich.

  Intro hínc abeamus nunciam: saltátum satis pro vinost.

  vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.

  TRINUMMUS

  CONTENTS

  PROLOGVS

  ACT I.

  ACT II.

  ACT III.


  ACT IV.

  ACT V.

  PROLOGVS

  Lvxvria

  Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.

  Inopia

  Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.

  Lvx.

  Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam. —

  nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam

  5 deducam, si quidem operam dare promittitis.

  nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet,

  huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.

  primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;

  tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam.

  10 sed ea huc quid introierit impulsu meo

  accipite et date vocivas aures dum eloquor.

  adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus;

  is rem paternam me adiutrice perdidit.

  quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,

  15 dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat.

  sed de argumento ne exspectetis fabulae:

  senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.

  huic Graece nomen est Thensauro fabulae:

  Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,

  20 nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat

  ut liceat possidere hanc nomen fabulam.

  tantum est. valete, adeste cum silentio. —

  ACT I.

  Megaronides

  Amicum castigare ob meritam noxiam

  immoene est facinus, verum in aetate utile

  et conducibile. nám ego amicum hodie meum

  concastigabo pro commerita noxia,

  5 invitus, ni id me invitet ut faciam fides.

  nam hic nimium morbus mores invasit bonos;

  ita plerique omnes iam sunt intermortui.

  sed dum illi aegrotant, interim mores mali

  quasi herba inrigua succrevere uberrime:

  10 eorúm licet iam metere messem maxumam,

  neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.

  nimioque hic pluris pauciorum gratiam

  faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.

  ita vincunt illud conducibile gratiae,

  15 quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt

  remoramque faciunt rei privatae et publicae.

  Callicles

  Larem corona nostrum decorari volo.

  uxor, venerare ut nobis haec habitatio

  bona fausta felix fortunataque evenat —

  teque ut quam primum possim videam emortuam.

  Meg.

  5 Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,

  qui admisit in se culpam castigabilem.

  adgrediar hominem.

  Cal.

  Quoia hic vox prope me sonat?

  Meg.

  Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo,

  sin aliter es, inimici atque irati tibi.

  Cal.

  10 O amice, salve, átque aequalis. ut vales,

  Megaronides?

  Meg.

  Et tu edepol salve, Callicles.

  Cal.

  Valen? valuistin?

  Meg.

  Valeo, et valui rectius.

  Cal.

 

‹ Prev