by Plautus
L.
Nihil istorum.
P.
Quid igitur?
L.
Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
Phil.
60 Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.
Lys.
Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
Phil.
De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
65 nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.
non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
Lys.
Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
Phil.
70 Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
Lys.
Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
Phil.
De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
Lys.
75 Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
“quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
Phil.
Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
Lys.
80 Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
Phil.
Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
Lys.
Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
85 qui illic habitat.
Phil.
Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
Lys.
Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
Phil.
Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
Lys.
90 Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
Phil.
Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
agedum eloquere, quid dare illi nunc vis?
Lys.
Nil quicquam, pater;
95 tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
Phil.
An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
L.
Eo, pater.
P.
Pol ego istam volo me rationem edoceas.
L.
Licet.
scin tu illum quo genere natus sit?
Phil.
Scio, adprime probo.
Lys.
Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
100 ducere uxorem sine dote.
Phil.
Sine dote uxorem?
Lys.
Ita;
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
Phil.
Egone indotatam te uxorem ut patiar?
Lys.
Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
Phil.
105 Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce.
Lys.
Di te servassint mihi.
110 sed adde ad istam gratiam unum.
P.
Quid id est autem unum?
L.
Eloquar.
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.
Phil.
Eccere.
Lys.
Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
Phil.
Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
115 dabitur opera.
Lys.
Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi. —
Phil.
Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo;
verum meliora sunt quam quae deterruma.
sed hoc me únum consolatur atque animum meum,
quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet
5 consulit advorsum filium, nugas agit:
miser ex animo fit, factius nihilo facit.
suae senectúti is acriorem hiemem parat,
quom illam importunam tempestatem conciet.
sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum
10 ipse exit Lesbonicus cum servo foras.
Lesbonicvs
Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime?
Stasimvs
Quom considero,
meminisse videor fieri.
Lesb.
Quid factumst eo?
Stas.
5 Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minus divorse distrahitur cito,
quam si tu obicias formicis papaverem.
Lesb.
10 Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
Stas.
Quid quod dedisti scortis?
Lesb.
Ibidem una traho.
Stas.
Quid quod égo defrudavi?
Lesb.
Em, istaec ratio maxumast.
Stas.
Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
Phil.
15 Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
Lesb.
Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
Stas.
Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
minas quadraginta accepisti a Callicle,
20 et ille aédis mancipio abs te accepit?
Lesb.
Admodum.
Phil.
Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
Stas.
Trapezítae mille drachumarúm Olympico,
25 quas de ratione dehibuisti, redditae?
Lesb.
Nempe quás spopondi.
Stas.
Immó ‘quas dependi’ inquito
†qua sponsione pronuper tu exactus es
pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
L.
Factum.
S.
Vt quidem illud perierit.
L.
Factum id quoque est.
30 nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
Stas.
Miseret te alio
rum, tui nec miseret nec pudet.
Phil.
Tempust adeundi.
Lesb.
Éstne hic Philto qui advenit?
is herclest ipsus.
Stas.
Edepol né ego istum velim
meum fíeri servom cum suo peculio.
Phil.
35 Erum atque servom plurumum Philto iubet
salvere, Lesbonicum et Stasimum.
Lesb.
Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
Phil.
Bene volt tibi.
Lesb.
Edepol mutuom mecum facit.
Stas.
Nequam illud verbumst ‘bene volt’, nisi qui bene facit.
40 ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
Phil.
Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi
45 sententia eademst et volo.
Lesb.
Hau nosco tuom:
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
Phil.
Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
50 ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
Lesb.
Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem.
cum vostra nostra non est aequa factio.
adfinitatem vobis aliam quaerite.
Stas.
Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
55 qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
ferentárium esse amicum inventum intellego.
Lesb.
Abin hínc dierecte?
Stas.
Si hercle ire occipiam, votes.
Lesb.
Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
Phil.
Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
60 quam nunc experior esse, confido fore;
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
Stas.
Verum hercle hic dicit.
Lesb.
Oculum ego ecfodiam tibi,
si verbum addideris.
Stas.
Hercle qui dicam tamen;
65 nam si sic non licebit, luscus dixero.
Phil.
Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
vostras cum nostris factiones atque opes?
Lesb.
Dico.
Phil.
Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
70 (adposita cena sit, popularem quam vocant),
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
Lesb.
Edim, nisi si ille votet.
Stas.
At pol ego etsi votet
75 edim, atque ambabus malis expletis vorem,
et quod illi placeat praeripiam potissimum,
neque illí concedam quicquam de vita mea.
verecundari neminem ápud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Phil.
80 Rem fabulare.
Stas.
Non tibi dicam dolo:
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
cena hac annona est sine sacris hereditas.
Phil.
85 Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
id optumum esse, tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
90 di divites sunt, deos decent opulentiae
et factiones, verum nos homunculi,
satillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissimus
censetur censu ad Acheruntem mortuos.
Stas.
95 Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
Phil.
Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
100 quae res bene vortat — habeon pactam? quid taces?
Stas.
Pro di immortales, condicionem quoius modi.
Phil.
Quin fabulare ‘di bene vortant, spondeo’?
Stas.
Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
Lesb.
105 Quom adfinitate vostra me arbitramini
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de divitiis meis
110 solus superfit praeter vitam relicuos.
Phil.
Profecto dotem nil moror.
Lesb.
Certumst dare.
Stas.
Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
abalienare a nobis? cave sis feceris.
quid edemus nosmet postea?
Lesb.
Etiam tu taces?
115 tibi ego rationem reddam?
Stas.
Plane periimus,
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
P.
Si quid vis, Stasime.
S.
Huc cóncede aliquantum.
P.
Licet.
Stas.
Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
neve alius quisquam.
Phil.
Crede audacter quidlubet.
Stas.
120 Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
tuom síris umquam fieri neque gnati tui.
ei rei argumenta dicam.
Phil.
Audire edepol lubet.
Stas.
Primum omnium olim terra cum proscinditur,
in quinto quoque sulco moriuntur boves.
Phil.
125 Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
Stas.
Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
Lesb.
Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
at mi infidelis non est.
Stas.
Audi cetera.
post id, frumenti quom alibi messis maximast,
130 tribus tántis illi minus redit quam opseveris.
Phil.
Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
Stas.
Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
135 alii exulatum abierunt, alii emortui,
alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
ut ad incitas redactust.
Phil.
Apage a me istum agrum.
Stas.
Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
nam fulguritae sunt alternae árbores;
140 sues moriuntur angina acerrume;
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
Phil.
145 Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans ge
nus
multo Surorum iam antidit patientia.
sed istést ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnes publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
150 quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
Stas.
Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
Phil.
155 At tu hercle et illi et alibi.
Stas.
Cave sis dixeris
me tibi dixisse hoc.
Phil.
Dixisti arcano satis.
Stas.
Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit cui os sublinat.
Phil.
Meus quídem hercle numquam fiet.
Stas.
Si sapies quidem.
160 lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui;
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
Phil.
Redeo ad te, Lesbonice.
Lesb.
Dic sodes mihi,
quid hic est locutus tecum?
Phil.
Quid censes? homost:
volt fieri liber, verum quod det non habet.
Lesb.
165 Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
Stas.
Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
Lesb.
Quid tecum, Stasime?
Stas.
De istoc quod dixti modo:
si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
Phil.
De dote mecum convenire nil potest:
170 quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
nunc tuam sororem filio posco meo.
quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
Lesb.
Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
Stas.
Numquam edepol quoiquam tam expectatus filius
175 natus quam illuc est spondeo natum mihi.
di fortunabunt vostra consilia.
Phil.
Ita volo.
Lesb.
Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst.
Stas.
Ibitur.
Lesb.
Et gratulator meae sorori.
Stas.
Scilicet.
Phil.
180 I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus. —
Lesb.
Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero. —
dic Callicli, me ut convenat.
Stas.
Quin tu i modo.
Lesb.
De dote ut videat quid opus sit facto.
Stas.
I modo.
Lesb.
185 Nam certumst sine dote haud dare.
Stas.
Quin tu i modo.
Lesb.
Neque enim illi damno umquam esse patiar
Stas.
Abi modo.
Lesb.
Meam néglegentiam.
Stas.
I modo.
Lesb.
Nullo modo