by Plautus
advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
5 viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
Charm.
Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
10 Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Syc.
Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
15 ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
Charm.
Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
20 ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
Syc.
Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
25 apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo.
Charm.
Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
Syc.
Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
Ch.
Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
S.
Heus senex,
30 census cum sum, iuratori recte rationem dedi.
...
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:
Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
Charm.
35 Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,
cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
Syc.
Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.
Charm.
Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?
Syc.
Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.
40 si unum quidquid singillatim et placide percontabere,
et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.
Charm.
Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.
Syc.
Magnum facinus incipissis petere.
Ch.
Quid ita?
Syc.
Quia, pater,
si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine,
45 concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
Charm.
Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
Syc.
Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
Charm.
Quid est tibi nomen, adulescens?
Syc.
Pax, id est nomen mihi.
hoc cotidianumst.
Charm.
Edepol nomen nugatorium,
50 quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax — periisse ilico.
hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens?
Syc.
Quid est?
Charm.
Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?
Syc.
Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
Lesbonici. is mi est amicus.
Charm.
Teneo hunc manifestarium.
55 me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.
Syc.
Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.
Charm.
Dabo operam tibi.
Syc.
Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
Charm.
Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
60 ubi ipse erat?
Sy.
Bene rem gerebat.
Ch.
Ergo ubi?
Sy.
In Seleucia.
Ch.
Ab ipson istas accepisti?
Syc.
E manibus dedit mi ipse in manus.
Ch.
Qua facie est homo?
S.
Sesquipede quiddamst quam tu longior.
Charm.
Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.
novistin hominem?
Syc.
Ridicule rogitas, quicum una cibum
65 capere soleo.
Ch.
Quid est ei nomen?
Syc.
Quod edepol homini probo.
Charm.
Lubet audire.
Syc.
Illi edepol — illi — ílli — vae misero mihi.
Charm.
Quid est negoti?
Syc.
Devoravi nomen imprudens modo.
Charm.
Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
Syc.
Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
Charm.
70 Temperi huic hodie anteveni.
Syc.
Teneor manifesto miser.
Charm.
Iam recommentatu’s nomen?
Syc.
Deum hercle me atque hominum pudet.
Ch.
Vide modo ut hóminem noveris.
S.
Tam quam me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
litteris recomminiscar. C est principium nomini.
Ch.
75 Callias?
S.
Non est.
Ch.
Callippus?
S.
Non est.
Ch.
Callidemides?
S.
Non est.
Ch.
Callinicus?
S.
Non est.
Ch.
Callimarchus?
S.
Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
Charm.
At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
80 quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
Syc.
Ad hoc exemplum est —
Charm.
An Chares? an Charmides?
Syc.
Enim Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
...
Charm.
Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
Syc.
85 Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
Ch.
Ne male loquere apsenti amico.
Syc.
Quíd ergo ille ignavissumus
mihi latitabat?
Charm.
Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est?
S.
Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.†
Ch.
Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
90 sed nil disconducit huic
rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
quos locos adiisti?
Syc.
Nimium mirimodis mirabiles.
Charm.
Lubet audire, nisi molestumst.
Syc.
Quin discupio dicere.
omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
Ch.
Eho an etiam Arabiast in Ponto?
S.
Est: non illa ubi tus gignitur,
95 sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
Charm.
Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro?
Syc.
Si animum advortes, eloquar.
100 ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
Ch.
Sub solio Iovis?
S.
Ita dico.
Ch.
E caelo?
S.
Atque e medio quidem.
Ch.
Eho an etiam ín caelum escendisti?
S.
Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem.
Charm.
Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Syc.
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
105 deinde porro —
Charm.
Deinde porro nolo quicquam praedices.
Syc.
Sed —
Cha.
Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Syc.
Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Charm.
110 Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem?
Syc.
Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
115 Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
Charm.
Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
120 quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Syc.
Vel trecentis.
Charm.
Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Syc.
125 Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
mille nummum.
Charm.
Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Syc.
Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Ch.
Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
S.
Quod ego aurum dem tibi?
Ch.
Quod a me te accepisse fassu’s.
S.
Aps te accepisse?
Ch.
Ita loquor.
S.
130 Quis tu homo es?
Ch.
Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
Syc.
Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
Ch.
Charmides ego sum.
S.
Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
135 postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu’s Charmides;
prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
Charm.
Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
Syc.
Quid id ad me attinet?
dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
140 prius non is eras quí eras: nunc is factu’s qui tum non eras.
Charm.
Age si quid agis.
Syc.
Quid ego agam?
Charm.
Aurum redde.
Syc.
Dormitas, senex.
Charm.
Fassu’s Charmidem dedisse aurum tibi.
Syc.
Scriptum quidem.
Charm.
Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
Syc.
145 Quam ob rem?
Charm.
Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,
quem tibi epistulas dedisse aiebas.
Syc.
Eho, quaeso, an tu is es?
Charm.
Is enim vero sum.
Syc.
Ain tu tandem? is ipsusne es?
Charm.
Aio.
Syc.
Ipsus es?
C.
Ipsus, inquam, Charmides sum.
S.
Ergo ipsusne es?
C.
Ipsissimus.
abin hinc ab oculis?
Syc.
Enim véro serio, quoniam advenis —
150 vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.
Charm.
At etiam maledicis?
Syc.
Immo, salvos quandoquidem advenis —
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
155 ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides. —
Charm.
Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
160 iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,
quid illí negoti fuerit ante aedis meas.
nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
165 nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
lubet observare quid agat: huc concessero.
Stasimvs
Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
5 si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
recipe te et recurre petere re recenti.
Charm.
Huic, quisquis est,
gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Stas.
10 Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
15 inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.
Ch.
Ita me di ament, graphicum furem.
S.
Quid ego quod periit petam?
nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
20 recipe te ad erum.
Charm.
Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
Stas.
Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
potius in maiore honore hic essent quam mores mali.
Charm.
Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
Stas.
25 Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
petere honorem pro flagitio more fit.
Charm.
Morem improbum.
Stas.
Strenuiores praeterire more fit.
Charm.
Nequam quidem.
Stas.
30 Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
Charm.
Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
35 et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
Stas.
Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
Charm.
Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
S.
Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
40 univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
45 quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
Ch.
Meus est hic quidem Stasimus servos.
S.
Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
50 sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum.
Ch.
Heus tu, asta ilico. audi.
S.
Heús tu, non sto.
Ch.
Te volo.
St.
Quid si ego me te velle nolo?
Ch.
Aha nimium, Stasime, saeviter.
S.
Emere meliust cui imperes.