by Plautus
Ch.
Pol ego emi atque argentum dedi;
55 sed si non dicto audiens est, quid ago?
Stas.
Da magnum malum.
Charm.
Bene mones, ita facere certumst.
Stas.
Nisi quidem es obnoxius.
Charm.
Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
Stas.
Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
Charm.
Quia boni malique in ea re pars tibi est.
Stas.
Partem alteram
60 tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.
Charm.
Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
Stas.
Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
Charm.
Ipsus homo optumus.
Stas.
Mare terra caelum, di vestram fidem,
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
65 certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime,
salve.
Ch.
Salve, Stasime.
S.
Salvom te —
Ch.
Scio et credo tibi.
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
quos reliqui hic filium atque filiam?
Stas.
Vivont, valent.
Ch.
Nempe uterque?
S.
Vterque.
Ch.
Di me salvom et servatum volunt.
70 cetera intus otiose percontabor quae volo.
eamus intro, sequere.
S.
Quo tu té agis?
Ch.
Quonam nisi domum?
Stas.
Hicine nos habitare censes?
Charm.
Vbinam ego alibi censeam?
S.
Iam —
Ch.
Quid iam?
S.
Non sunt nostrae aedis istae.
Ch.
Quid ego ex te audio?
Stas.
Vendidit tuos natus aedis.
Charm.
Perii.
Stas.
Praesentariis
75 argenti minis numeratis —
Ch.
Quot?
S.
Quadraginta.
Ch.
Occidi.
quis eas emit?
Stas.
Callicles, cui tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
Charm.
Vbi nunc filius meus habitat?
Stas.
Hic in hoc posticulo.
Charm.
Male disperii.
Stas.
Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
Charm.
80 Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurimos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.
adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.
Stas.
Visne aquam
85 tibi petam?
Ch.
Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.
Callicles
Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?
Charm.
O Callicles, o Callicles, o Callicles,
qualine amico mea commendavi bona?
Call.
Probo et fideli et fido et cum magna fide.
5 et salve et salvom te advenisse gaudeo.
Charm.
Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.
sed quis iste est tuos ornatus?
Call.
Ego dicam tibi.
thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi
10 et hoc et alia. sequere.
Ch.
Stasime.
St.
Hem.
Ch.
Strenue
curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
videbis iam illic navem qua advecti sumus.
iubeto Sangarionem quae imperaverim
curare ut efferantur, et tu ito simul.
15 solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
Stas.
Illic sum atque hic sum.
Call.
Sequere tu hac me intro. —
Charm.
Sequor. —
Stas.
Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
neque demutavit animum de firma fide,
20 quamquam labores multos
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
† ob rem laborem eum ego cepisse censeo. —
ACT V.
Lysiteles
Hic homóst omnium hominum praécipuos,
voluptátibus gaudiisque ántepotens:
ita cómmoda quae cupio éveniunt,
quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
5 ita gaúdiis gaudium súppeditat.
módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;
is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
10 sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
Charmides
Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
5 non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,
quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
Charm.
Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Call.
10 Lysiteli quidem Philtonis filio.
Lys.
Enim me nominat.
Charm.
Familiam optumam occupavit.
Lys.
Quid ego cesso hos conloqui?
sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
Ch.
Vah.
Call.
Quid est?
Ch.
Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
15 nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
sed quid rides?
Call.
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
20 tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom
me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.
Charm.
Scite edepol.
Call.
Megaronides communis hoc meus et tuos
benevolens commentust.
Charm.
Quin conlaudo consilium et probo.
Lys.
25 Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
Ch.
Quis hic est, qui huc ad nos incedit?
L.
Cha
rmidem socerum suom
Lysiteles salutat.
Charm.
Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
Call.
Non ego sum salute dignus?
Lys.
Immo salve, Callicles;
30 hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
Call.
Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
Charm.
Filiam meam tíbi desponsam esse audio.
Lys.
Nisi tu nevis.
Ch.
Immo haud nolo.
L.
Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
Charm.
Spondeo, et mille auri Philippum dotis.
Lys.
Dotem nil moror.
Charm.
35 Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
Call.
Ius hic orat.
Lys.
Impetrabit te advocato atque arbitro.
istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
Ch.
Spondeo.
C.
Et ego spondeo ídem hoc.
L.
Oh salvete, adfines mei.
Charm.
40 Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
Lys.
Quid ego feci?
Charm.
Meum corrumpi quia perpessu’s filium.
Lys.
Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.
Ch.
Quid id est?
L.
Scies.
si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
45 quid quassas caput?
Ch.
Cruciatur cor mi, et metuo.
L.
Quidnam id est?
Charm.
Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
non gravabor. faciam ita ut vis.
Lys.
Probus es. eo, ut illum evocem.
Charm.
Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
Lys.
50 Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
Lesbonicvs
Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit subito foras?
Lys.
Benevolens tuos atque amicus.
Lesb.
Satine salve? dic mihi.
Lys.
Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
Le.
55 Quis id ait?
Ly.
Ego.
Le.
Tun vidisti?
Ly.
Et tute item videas licet.
Lesb.
O pater, pater mi, salve.
Charm.
Salve multum, gnate mi.
Lesb.
Si quid tibi, pater, laboris —
Charm.
Nihil evenit, ne time:
bene re gesta salvos redeo — si tu modo frugi esse vis.
haec tibi pactast Callicli huius filia.
Lesb.
Ego ducam, pater,
60 et eam et si quam aliam iubebis.
Charm.
Quamquam tibi suscensui,
miseria una uni quidem hominist adfatim.
Call.
Immo huic parumst,
nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
Lesb.
At iam posthac temperabo.
Charm.
Dicis, si facies modo.
Lys.
Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam?
Charm.
optimumst. Licet.
65 tu in perendinum paratus sis ut ducas.
Omnes
Plaudite.
TRUCULENTUS
CONTENTS
PROLOGVS
ACT I.
ACT II.
ACT III.
ACT IV.
ACT V.
PROLOGVS
Perparvam partem postulat Plautus loci
de vestris magnis atque amoenis moenibus,
Athenas quo sine architectis conferat.
quid nunc? daturin estis an non? adnuont.
5 scio rém quidem urbis me ablaturum sine mora;
quid si de vostro quippiam orem? abnuont.
eu hercle in vobis resident mores pristini,
ad denegandum ut celeri lingua utamini.
sed hoc agamus quá huc ventumst gratia.
10 Athenis mutabo ita ut hoc est proscaenium
tantisper dum transigimus hanc comoediam.
hic habitat mulier, nomen cui est Phronesium;
haec huius saecli mores in se possidet:
numquam ab amatore suo postulat id quod datumst,
15 sed relicuom dat operam ne sit relicuom,
poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum;
nam omnes id faciunt, cum se amari intellegunt.
...
ea se peperisse puerum simulat militi,
20 quo citius rem ab eo averrat cum pulvisculo.
quid multa? †stuic superet muliere
†hiscum anima ad eum habenti erce teritur.
ACT I.
Diniarchvs
Non omnis aetas ad perdiscendum sat est
amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;
neque eam rationem eapse umquam educet Venus,
quam penes amantum summa summarum redit,
5 quot amans exemplis ludificetur, quot modis
pereat quotque exoretur exorabulis:
quot illíc blanditiae, quót illic iracundiae
sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui,
quid perierandum est etiam, praeter munera:
10 primumdum merces annua, is primus bolust,
ob eam tres noctes dantur; interea loci
†aut ara aut vinum aut oleum aut triticum,
temptat benignusne an bonae frugi sies:
quasi in piscinam rete qui iaculum parat,
15 quando abiit rete pessum, adducit lineam;
si inierit rete piscis, ne effugiat cavet:
dum huc dum illuc rete circumvortit, impedit
piscis usque adeo donicum eduxit foras.
itidem si amator id quod oratur dedit
20 atque est benignus potius quam frugi bonae
adduntur noctes, interim ille hamum vorat,
si semel amoris poculum accepit meri
eaque intra pectus se penetravit potio,
extemplo et ipsus periit et res et fides.
25 si iratum scortumst forte amatori suo,
bis perit amator, ab re atque ab animo simul;
sin alter altri propitiust, idem perit:
si raras noctes ducit, ab animo perit;
sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.
30 †iteca in aedibus lenosis†
prius quam únum dederis, centum quae poscat parat:
aut periit aurum aút conscissa pallula est
aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum
aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles
35 aut armariola Graeca, aut aliquid semper est
quod † petra debeatque amans scorto suo.
atque haec celamus nos clam magna industria,
quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,
ne qui parentes neu cognati sentiant;
40 quos cum celamus si faximus conscios,
qui nostrae aetati tempestivo temperent,
unde anteparta demus postpartoribus,
faxim lenonum et scortorum † plus est
et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
45 nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,
/> quam olim muscarum est cum caletur maxime.
nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias
scorta et lenones qui sedent cottidie,
ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,
50 ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
quos quidem quam ád rem dicam in argentariis
referre habere, nisi pro tabulis, nescio,
ubi aera perscribantur usuraria:
accepta dico, expensa ne qui censeat.
55 postremo id magno in populo † mulier hominibus,
re placida atque otiosa, victis hostibus:
amare oportet omnes qui quod dent habent.
nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium,
suom nómen omne ex pectore exmovit meo,
60 phronesim, nam phronesis est sapientia.
nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,
quod amantis multo pessimum est pecuniae;
eadem postquam alium repperit qui plus daret,
damnosiorem, † mihi exinde immovit loco,
65 quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala,
Babyloniensem militem. is nunc dicitur
venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras
atque ut cum solo pergraecetur milite;
70 eum esse simulat militem puero patrem.
eum istí suppositum puerum opinor pessumae.
mihi verba retur dare se? án me censuit
celare se potesse, gravida si foret?
nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,
75 legatus hinc quo cum publico imperio fui.
sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.
Astaphivm
Ad fores auscultate atque adservate aedis,
ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,
neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,
gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
5 ita nunc adulescentes morati sunt: quini
aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,
oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae;
sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent
10 per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt.
fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri,
†ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere.
at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris:
nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos.
Din.
15 Me illís quidem haec verberat vérbis,
nam ego húc bona mea degéssi.
Ast.
Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam.
Din.
Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis.
Ast.
Quí revocat?
Din.
Scies: réspice huc.
Ast.
Quis est?