by Plautus
Din.
20 Vobís qui multa bóna esse volt.
Ast.
Dato, si ésse vis.
Din.
Fáxo erunt. réspice huc modo.
Ast.
Oh,
enícas me miseram, quísquis es.
Din.
Péssuma, mane.
Ast.
Óptume, odio es.
25 Díniarchusne íllic est? átque is est.
Din.
Sálva sis.
Ast.
Ét tu.
Din.
Fer cóntra manum et paritér gradere.
Ast.
Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis.
Din.
Quid agís?
Ast.
Valeo et validúm teneo.
30 péregre quoniam ádvenis, céna detur.
Din.
Bene dícis benignequé vocas, Astáphium.
Ast.
Amabo,
sine me íre, era quo iussít.
Din.
Eas. sed quíd ais?
Ast.
Quid vis?
Din.
Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis?
Ast.
Archilínem
†obstetricem.
Din.
Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.
35 manifesto mendaci, mala, teneo te.
Ast.
Quid iam, amabo?
Din.
Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
Ast.
Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
Din.
Qui arbitrare?
Ast.
40 Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
Din.
Vos mihi dedistis otium.
Ast.
Qui, amabo?
Din.
Ego expedibo.
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
Ast.
An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
45 habere posse postulas, quin otiosus fias?
Din.
Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Ast.
Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Din.
50 Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Ast.
Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
habituru’s, quí arari solent, ad pueros ire meliust.
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
Din.
55 Vtrosque pergnovi probe.
Ast.
Em istoc pol tu otiosu’s,
cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
Din.
Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
60 postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
Ast.
Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
et nostram et illorum vicem.
Din.
Qui istuc?
Ast.
Rationem dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
Din.
65 O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
Ast.
Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
te dum vivebas noveram.
Din.
An me mortuom arbitrare?
Ast.
Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summus
70 habitu’s, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
Din.
Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
Ast.
Amator similest oppidi hostilis.
Din.
Quo argumento est?
Ast.
Quam primum expugnari potis est, tam id optimum est amicae.
Din.
75 Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
Ast.
Si vivit.
Din.
Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
Ast.
Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie
80 mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
Din.
In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.
Ast.
Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.
85 non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
Din.
Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
Ast.
Vt exspectatus
peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
D.
Quid tandem?
A.
Te unum ex omnibus amat.
D.
Euge, fundi et aedis,
90 per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?
Ast.
Quid vis?
Din.
Estne intus nunc Phronesium?
Ast.
Vtut aliis, tibi quidem intus.
Din.
Valetne?
Ast.
Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.
Din.
Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
95 verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
A.
Heia, haud itast res.
D.
Ain tu eam me amare?
A.
Immo unice unum.
D.
Peperisse audivi.
A.
Ah obsecro, tace, Diniarche.
D.
Quid iam?
Ast.
Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
100 vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
Din.
Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
Ast.
Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,
ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
Din.
105 Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles,
quoius núnc ista adventum expetit.
Ast.
Immo ab eo ut nuntiatumst,
iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.
Din.
Ibo igitur intro?
Ast.
Quippini? tam audacter quam domum ad te;
nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
Din.
110 Quam mox te huc recipis?
Ast.
Iam hic ero: propest, profecta quo sum.
Din.
Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor. —
ACT II.
Ast.
Hahahaé, requievi,
quia íntro abiit odiúm meum.
tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu
loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
5 huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,
nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
10 iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.
actutum fortunae solent mutari, varia vitast:
nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:
verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.
15 piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
bonis ésse oportet déntibus lenám probam,
adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,
male corde consultare, bene lingua loqui.
meretricem sentis similem ésse condecet,
20 quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,
quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
25 is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.
probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
at nós male agere praedicant viri solere secum,
30 nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,
neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.
nam quando sterilis est amator ab datis,
si negat se habere quod det, soli credimus,
35 nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
semper datores novos oportet quaerere,
qui de thensauris integris demus danunt.
velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet,
nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator.
40 sed is clam patrem etiam hac nocte illac
per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.
sed est huic unus servos violentissimus,
qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri,
item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
45 ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam.
ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?
Trvcvlentvs
Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
Ast.
Ego sum, respice ad me.
Trvc.
Quid ego? nonne egó videor tibi?
quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?
Ast.
Salve.
Trvc.
Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?
5 aegrotare malim quam esse tua salute sanior.
sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi?
Ast.
Comprime sis eiram.
Trvc.
Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,
impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.
Ast.
Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
10 nimis quidem hic truculentust.
Trvc.
Pergin male loqui, mulier, mihi?
Ast.
Quid tibi ego male dicó?
Trvc.
Quia enim me truncum lentum nominas.
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
Ast.
Rus merum hoc quidemst.
Trvc.
Pudendumst vero clurinum pecus.
15 advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?
A.
Nunc places, cum mi inclementer dicis.
T.
Quid hoc quod te rogo?
mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
20 pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
Ast.
Ne attigas me.
Trvc.
Egon te tangam? íta me amabit sarculum,
ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem
cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,
quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
25 rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
Ast.
Mulieres volo convenire vostras.
Trvc.
Quas tu mulieres
mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
Ast.
30 Nullan istic mulier habitat?
Trvc.
Rus, inquam, abierunt. abi.
Ast.
Quid clamas, insane?
Trvc.
Abire hinc ni properas grandi gradu,
iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos
unguentatos usque ex cerebro exvellam.
Ast.
Quanam gratia?
Trvc.
Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
35 quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.
Ast.
Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.
Trvc.
Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
40 pessumae estis.
Ast.
Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?
T.
Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
A.
Quid id obsecrost
quod scias?
Trvc.
Erilis noster filius apud vos Strabax
ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
Ast.
Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
45 nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
ego istunc non novi adulescentem vostrum.
Trvc.
Veron serio?
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?
Ast.
50 Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
Trvc.
Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
ní ego vostra ero maiori facta denarravero.
Ast.
Estne item violentus ut tu?
Trvc.
Non enim ille meretriculis
55 munerandis rem coegit, verum parsimonia
duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
iam quidem h
ercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
neque istuc insegesti tergo coget examen mali. —
Ast.
60 Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
65 nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
Diniarchvs
Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amantes balneatores sient.
Ast.
5 Non quis parumper durare opperirier?
Din.
Quin hercle lassus iam sum durando miser:
mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.
sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.
A.
10 Licet.
D.
Audin etiam?
A.
Quid vis?
D.
Di me perduint,
qui te revocavi. non tibi dicebam ‘i’ modo?
Ast.
Quidnam revocabas? improbu’s nihilique homo:
tute tibi mille passum peperisti moram. —
Din.
Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?
15 nescio quem praestolata est; credo, militem.
illum student iam; quasi volturii triduo
prius praédivinant, quo die esuri sient:
illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;
me nemo magis respiciet, ubi is est huc venerit,
20 quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
ut rem servare suave est! vae misero mihi,
post factum flector, qui antepartum perdidi.
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas
magna atque luculenta, nunc postquam scio
25 dulce atque amarum quid sit ex pecunia,
ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem,
ut — nulla faxim cis dies paucos siet;
ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim.
sed aestuosas sentio aperiri fores,
30 quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.
Phronesivm
Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea,
quo intro ire metuas, mea voluptas?
Din.
Ver vide,
ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet.
Phron.
Quid tam inficetu’s, Lemno adveniens qui tuae
5 non des amicae, Diniarche, savium?
Din.
Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male.
Phron.
Quo te avortisti?
Din.
Salva sis, Phronesium.
Phron.
Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis?
Din.
Promisi.
Phron.
Vbi cenabis?